867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 753
VNGVENTVM VENTREM SOLVENS.
Succi sambuci, & mercurialis, singuli quadrantes: mellis
communis, & farinae erui, vel lupinorum singulorum bes. Redi¬
gantur in vnguenti formam. farina in his conuenit amara, vel ni¬
trosa, vt quae ventrem stimulet, aut certè eius resolutionem non
impediat, Vel hoc, quod capit,
Succi siclae, cucumeris, ebuli singulorum vncias tres: olei
sesamini, vel irini vncias duas: modicè coquantur; & paulo cerae
addito ad vnguenti spissitudinem, illinantur. Interdum licet his
succum quendam extenuantem admiscere: exempli gratia, iridis,
aristolochiae, apij, vel aliorum: aut odorata, myrrham, styracem:
aut lachrymas, vt ammoniacum, opoponacem, quę ventrem sol¬
uunt, & extenuant.
VNGVENTVM EXTENVANS, SOLVENS
& emolliens.
Olei ex violis luteis, vel irini quadrans: succi aristolochię,
vel cucumeris syluatici, vel ebuli triens: ammoniaci, bdellij, opo¬
panacis, ex oleis enumeratis dilutorum, singulorum semuncia.
terebinthinae, butyri salsi singulorum bes: cerae nouae quod ad
vnguentum satis est. vel colocynthidis drachmae duae, butyri re¬
centis vnciae permisceantur, illinanturque vmbilico.
OBSERVATIO.
Quę vnguenta ventrem soluunt, ex succis nuper enumera¬
tis, & medicamentis purgantibus componuntur: non autem ex
oleis pinguibus: neque ijs quae purgantium malitiam vel corrige¬
re, vel remorari solent, sed ex illis, quae aluum ducunt, & humo¬
rem quodammodo praeparant, meatunsque aperiunt.
ALIVD VENTREM SVBDVCENS.
Succi mercurialis, cyclamini, cucumeris syluatici singulo¬
rum quadrans: veratri vtriusque, cucurbitę syluestris, vtriusque
semuncia: diacrydij drachma semis: fellis taurini unciae duae: fari¬
nae lupinorum semuncia: mellis paulum. Mixta umbilico, & in¬
guinum regioni illinantur: ubi prius eam medicamentis, quae re¬
soluunt & emolliunt, foueris. Idem potest etiam aquas educere,
praesertim, si ex succo brassicae marinae, uel thymelaeae, vel cha¬
melaeae paretur. MATHETES, Quibus unguentis urinae si à gru¬
mo sanguinis, uel crassis humoribus retineantur, moueri poterunt?
VNGVENTVM AD VRINAE RETENTIONEM.
GERON, Iis, quae fiunt ex oleis, succis, & aridis medicamen¬
tis acribus in id efficacibus: succis quidem apiorum, uel si symbrij
aquatici, uel similium: oleis autem amygdalarum amararum, &
scorpionum in hunc modum.
KK 3
Vnguentum sol¬
uens aluum.
Vnguentum exte¬
nuans, soluens &
emolliens.
Vnguenta ad vri¬
nae retentionem.