867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 769
ALIVD ADRVBRVM.
Butyri recentis librae duae: radicis anchusae, vini rubri: casto
rei pinguissimi drachmae sex. radices ex vino ad diem vnum ma¬
cerantur: deinde butyro adiecto coquuntur simul lento igne,
dum vinum consumatur: colatis, castoreum admiscetur. Mulier
culchoc in papulis puerorum, & morbillis non sine fructu vtun¬
tur. vino enim, aut alio liquore dilutum admouent, vt sudoribus
prouocatis, quicquid corruptae labis intrò continetur, per cutis
meatus expellatur.
TRYPHARMACVM CRVDVM MESVAE.
Argenti spumae, aceti efficacioris singulorum vncię tres:
lei communis vnciae sex. Argenti spuma tenuissimè trita conti¬
nuò mouetur, sic vt oleum, & acetum per uices sensim affundan¬
tur. valet ad scabiem & cutis vlcera, vt superius tripharmacum.
PSORYCVM ALEXANDRI CITAN¬
te Mesuae.
Cerusae, argenti spumae, psoryci, alomnes, croci, cadmiae ar¬
genteae, argenti viui restincti; singulorum partes aequales: olei
olcandri, aceti, vtriusque quod satis est. Scabiem impetiginem
ex pituita salsa natam, sanat cutis asperitatem, & alia eius vitia
abstergit, discutitque.
PSORICVM ALIVD AVCTORE MESVAE.
Spumae argenteę albae, chalcanthi singulae partes aequales:
aeruginis pars dimidia: aceti acerrimi quod fatis est. Die vno te¬
rantur in sole aestiuo, sic vt acetum paulatim affundatur: deinde
vase vitreo probè obstructo sub fimo diebus quadraginta con¬
dantur. Valet ad fistulas, cancros, scabiem siccam, lepram, &
mnis carnis putridae incrementum.
VNGVENTVM CITRINVM NICOLAI.
Chrysocollae, vulgò boracis drachmae duae: caphurae
drachma, coralli albi semunci: aluminis scissilis, quod vulgò am¬
anti seu plumae vocant, drachma: vmbilici marini, tragacanthae
albissimae, amyli, crystalli, antalij, conchae purpureae dictae, buc¬
cini, dentaliam officinae appellant, thuris albissimi, nitri singulo¬
rum drachmae tres: marmoris albi, drachmae duae: cerussę ex dra¬
contio praeparatae, vncia: cerussae ex plumbo paratae vnciae sex:
axungiae suillae non salsae, repurgatae libra: seui caprini sescun¬
cia: adipis gallinacei praeparati vncia. omnia simul excepta bo¬
race in mortario subtilissimè teruntur: adipes & seuum du¬
plici vase eliquantur, deinde per tenue linteum colatis, arida
inijciuntur, rudéque probè subiguntur: posteà citreum vnum,