867
770 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
aut alterum, aut etiam plura eis adduntur, coquunturque simul,
dum inferuescant: tandem rursus in lebeten conijciuntur, &
chrysocolla, seu borax seorsim subtiliter trita eis additur: ac
omnia sic mixta subactáque vase probè reponuntur. Sunt qui
succum duorum, aut plurium citreorum malorum addant. hoc
vnguentum aspera laeuigat: faciei maculas & lentigines exterit:
ephelides, & exustiones ex insolatu factas, nec non cicatrices
bolet: ruborem oculorum tollit: pustulas in cute ex mala intem¬
peratura pituitáque salsa natas per sanat.
VNGVENTVM EX SPVMA ARGENTI.
Argenti spumae vnciae duae: cerusae semuncia: aceti vncia:
olei rosati quod satis est. lento igne vnguentum paratur. Id po¬
test etiam citra ignem in mortario plumbo confici: atque tunc cru¬
dum appellatur. Confert vlceribus, & exulcerationibus cutis, ex
calore solis, uel calceo strictiore, vel itinere, vel equitatione, vel
frictione, vel coitu contractis.
VNGVENTVM EX MINIO.
Minij probè contriti, olei rosati, myrtei, singulorum vnciae
duae. iuxta lentum ignem cum cerae albae semuncia, coquantur.
ALIVD EX MINIO CAPHVRATVM.
Minij detriti vnciae tres: argenti spumae vnciae duae: ceru¬
sae sescuncia: pompholygis, caphurae singulorum drachmae tres:
olei rosati sesquilibra: cerę albae vnciae duae: cerae ex oleo ad lentum
ignem liquatae, reliqua in tenuissimum puluerem redacta in mor¬
tario plumbeo miscentur. Benefacit vlceribus malis, & inueteratis.
VNGVENTVM EX POMPHOLYGE
artificiosum.
Olei rosacei, & omphacini, vtriusque vnciae sex: olei ex myr¬
tis, unguenti populei singulorum uncię duae: foliorum plantagi¬
nis, solani singulorum manipuli duo. Herbę minutim incisę cum
oleis misceri debent, & diebus octo marcescere: deinde aliquan¬
tulum cocta colari. iuri ipsorum addentur cerę albę uncię quatu¬
or semis: coquantur igne lento, dum cera liquescat, sic ut semper
agitentur. remotis ab igne, addentur argenti spumae unciae sex:
pompholygis, uulgò tutiae pręparatae, cerusę tritae, singulorumun¬
cię duae: plumbi usti unciae sex: caphurae uncia. omnia pilae plum¬
beae iniecta, horis duabus continuis agitantur: deinde uase uitre
ato reponuntur:
ALIVD SIMILE NICOLAI.
Olei rosati, cerę albae, singulorum drachmę sex: succi solani
drachma: cerusę lontę drachmę duae: plumbi usti loti, pompholy¬
gis siue tutię praeparatę singulae drachmae: thuris drachma semil¬
sis: ceram