867
Vnguenta matu¬
ratoria ex quibus
constent.
772 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
guentum rosaceum decocto foliorum alterci rectè adduntur.
Huiusmodi unguentum partibus naturalibus illinatur: quae ob
sensus acrimoniam uehementer dolent. MATHETES, Ex quibus
constant maturatoria vnguenta?
VNGVENTA CONCOQVENTIA, SEV
maturantia.
GERON, lis quae pus mouent temperato calore nostro si¬
mili praeditis, tùm per se, tum alijs admixtis. Sunt autem ea
emplastica, ac fiunt ex oleo communi, vel amygdalino, vel sesa¬
mino alijs adiunctis, nempe cera, vel pice, vel resina, vel seuo, vel
tritici farina, uel ouorum luteis, vt vis emplastica augeatur. In of¬
ficinis extare dixi chirurgorum vnguenta, basilicum majus, &
minus: hoc sanè pus mouet: illud non modò hoc praestat, sed eti¬
am nonnihil abstergit, carnémque ob myrrham & thus additum
generat. quare ad abscessus concoquendos, sordidáque vlcera illi¬
nc orta conducit: quin & inter ea quę carnem inducunt, nume¬
ratur. Iam pix oleo communi diluta vnguenti vim refert. sic vnguen
tum ex oleis, & ouis bifariàm paratur: primùm ex integro ouo,
cum oleo violarum dolorem inflammationum sedat, & pus mouet.
eo autem vtendum est, cum dolor magnus ob puris generatio¬
nem vrget. Nam oui albumen, etsi frigidum sit, calorem tamen
refrigerando sopit, & emplastica sua essentia pus mouet. Vbi ita¬
que dolor magis sedandus est, oleum violarum: vbi autem pus
mouendum, amygdalinum, vel commune adhibendum. eodem
vti licet etiam cùm abscessus adapertus est: vt dolorem ferro, vel
igne excitatum leniat. Alterum vnguentum, vbi pus mouere, vel
concoquere volumus, ex vitellis ouorum duntaxat, & oleo com¬
muni paramus: quod multo citius fiet, si momentum terebinthi¬
nae addatur: quod in neruosis partibus potissimùm conducit.
Vnguentum resumptorium satis emplasticum est, & tempera¬
tum, ac materiae concoctionem iuuat, inflammationemque ma¬
turat, vt etiam dialthaea: quanquam hoc inter malactica refera¬
tur, sed materiae crassae non minus suppurationem, quàm emol¬
litionem efficit. Nam resinam, colophoniam, ceram, terebinthi¬
nam, semina lini, & faenugraeci, gummi hederae, & galbani reti¬
net: quae omnia maiorem vim emplasticam obtinent, quàm ma¬
lactico vnguento conueniat: quanquam emplasticae etiam el¬
sentiae nonnihil inesse oporteat: non autem tantam vt aliquid à
parte dura euacuari impediat. Scylla sanè aliquantum digerit, li¬
cet viscosam habeat essentiam, contumacis materię suppurationi
accommodam. Basilicum concoquendae, & in pus conuertendae
materiae dicatum est. praecipuè ob crocum, resinam colophoni¬
am, ma¬