867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 772
fis: ceram ex oleo iuxta lentum ignem liquatam, in pilam plum¬
beam conijcito, & quae in tenuissimum puluerem redacta sunt,
addito, mouetóque continuè, & succum praedictum sensim in¬
stillato, sex horis continuis omnia mouendo, agitandóque. Pro¬
sunt erysipelatis exiccandis: vlceribus sordidis abstergendis, &
sanandis, quae tibias infestant: nec non in alijs partibus caua, aut
hiantia carne replent, refrigerant, & cicatricem inducunt.
VNGVENTVM REPELLENS VVLGO
defensiuum frigidum.
Boli Armeni, sanguinis draconis, terrae sigillatae, singulo¬
rum vncia: olei rosati vnciae sex: cerae sescuncia: aceti vnciae qua¬
tuor. oleum, & cera cum aceto simul incoquuntur, dum hoc con¬
sumatur, fitque vnguentum.
MATETHES, Veterum haec esse vnguenta intelligo, ob idque
omnibus Chirurgis passim iam communia: obsecro te nunc, si
quid praeterea in hoc medicamentorum genere restet (soles
nim semper aliquid singulare habere, quod tecum alijs commu¬
ne non est) hisce adhuc addere digneris, vt expectationi meae,
quam de te mihi iam multis documentis feci, omninò satis fiat.
GERON, Non est Mathetes quod de candore & dexteritate mea
dubites: sunt pauca quaedam alia vnguenta Chirurgica, eáque
superioribus propè similia: quae cùm à me tantopere expetis, ea
quoque apponere non recusabo. cum nullus affectus sit absque
dolore, is prius leniri debet, vel maturantibus, vel abstergentibus
vel purgantibus. deinde curari pro varietate causarum, ijs, quae
carnem vel generare, vel alere, vel cicatricem inducere, vel deni¬
que etiam glutinare dicuntur, sic vt vbique naturae ordo serua¬
tur. MATHETES, Quibus medicamentis chirurgi ad dolores le¬
niendos, & mitigandos: vel ad membra calefacienda, vel refri¬
geranda: vtuntur?
GERON, Linimentis potius quàm vnguentis, vt superius
admonui. ea verò quae ad dolores aurium, & aliarum partium prę¬
scripta sunt, huc referri conuenit. at vnguento resumptiuo vte¬
mur, cùm materia in pus conuertitur.
AD DOLOREM EX MATERIA CALIDIO¬
re ortum hoc prodest.
Oleum violaceum vel alterci nonnihil addatur, vel oleo ro¬
saceo vtendum, admixto oleo alterci, aut violarum: sicut vn¬
guentum populeon recens dolorem ex calido humore ortum se¬
dat. Calida verò vnguenta, vt Dialthaeas, & oesypus, dolores
frigidos oleo amygdalarum myxto leniunt. Ad dolorem cali¬
dum, & inflammationem supprimendam, adeps suillus & vn¬
Linimenta chi¬
rurgorum ad do¬
lores leniendos.