867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 775
Ex quibus amaris, & nit rosis componuntur abstersoria vnguenta?
GERON, Ex myrrha, centaureo, omphacino, quod erodit:
ex melle, zaccaro, farina hordei, fabarum, erui. ex succis herba¬
rum apij, absynthij, centaurei minoris, cum nulla subsit inflamma¬
tio. Sin autem calor vrgeat, succus plantaginis, vel crassulae, vel
myrti quoque additur, vt
VNGVENTVM ABSTERGENS ABSCES¬
sum ex inflammmatione ortum.
Succi plantaginis, apij vtriusque vnciae duae: farinae tritici
vncia: lutea ouorum duo. Succi cum modico melle coquantur,
deinde alia addantur: nec non oleum rosaceum, vel parum olei
communis doloris sedandi gratia, eo quòd tota materia cocta
non sit. Itaque oleum commune, farina tritici, cum luteis ouorum
materiam crudam concoquunt, & maturant, doloremque leni¬
unt, Paulò autem post oleum addi non debet, nec farina tritici:
sed eius loco hordeacea, aut fabacea, aut erui, aut lupinorum sub¬
stitui. Semper à lenioribus incipiendum, deinde ad alia paula¬
tim progrediendum est, vt
VNGVENTVM ABSTERSORIVM CVM
materia est concocta.
Mellis rosacei, vel mellis cocti selibra: succi apij, farinae hor¬
deaceae singulorum vnciae tres. Cocta redigantur in formulam
vnguenti. cum membrum affectum neruosum est, resina tere¬
binthina adiungi debet. vt,
ALIVD SIMILE AD IDEM, IN
parte neruosa.
Mellis cocti selibra: terebinthinę vnciae tres: succi absyn¬
thij, vel centaurei vncia. Formetur vnguentum.
OBSERVATIO.
Si ex pure faedo putredo subesse cognoscatur, myrrhę mo¬
mentum adijcietur. vbi vlcus iam abstersum videtur, myrrhae
pondus augendum, addendumque thus, vel iris, vel colophonea:
vel in vicem terebinthinae, argenti spuma substiuatur: deinde
transitus fiet ad ea quae carnem inducunt. sin autem pus crassius
fuerit, apponetur galbanum, opoponax, bdellium, ammoniacum,
vino, aut oleo antiquo diluta, vt cùm durities adest, ex humo¬
rum concretione magis quàm ex copia subiecta.
VNGVENTVM AD PVS CRASSVM
cùm humorum duritie.
Galbani, opopanacis singulae drachmae tres. diluantur ex
vino veteri albo: olei terebinthinae quod satis est: ad vnguenti
formam redigantur.
MM 2
Vnguenta ex
maris & nitiosis
quae fiant.
Vnguentum ab¬
stergens.
Alstersorium ma¬
teriae concoctae.