867
Vnguenta ex her¬
bis & succis.
Vnguenta abster¬
soria ex empla¬
stris.
Vnguenta ex em¬
plastris ad vlcera
putrida.
Vnguentum va¬
lentius abster¬
gens.
776 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
OBSERVATIO.
Gummi hic non diluuntur aceto, quòd acre sit. In putridis
verò quae sensus ferè expertia sunt, admisceri potest, vt in Aegy¬
ptiaco. vinum autem vetus subtile extenuat, calfacit, exiccat, mi¬
nusque nocet: pręsertim in locis neruosis. MATHETES, Possúntne
etiam ex herbis, & earum succis valida vnguenta fieri?
GERON, Non solum valida, sed etiam mediocria, & lenia.
valida sanè ex chelidonio, & centaureo contusis, melléque ad¬
mixto: validiora autem ex succo iridis, scyllae, & melle scyllitio.
media ex succis apij, absynthij, betonicae. lenia ex succo cyrsij,
cichorij agrestis, quod vim habet abstersoriam. Adhaec eupato¬
rium verum, quod agrimonia vulgò dicitur, callytrichum, scolo¬
pendrium, seu ceterach, abstergunt, sed leniter, propter astrictio
nem, qua praedita sunt. Praeterea succus rosarum modicè abster¬
git, succusque betae, ob nitrosam vim: & id genus alia. Nonnun¬
quàm vnguentum etiam ex serapio rosaceo solutorio, & farina
ordei, vt magis abstergat, conficitur. Ex serapio autem qui rosis
siccis constat, magis abstersorium, & exiccatorium paratur. MA¬
THETES, Ex quibus alijs medicamentis vnguenta abstergentia
fiunt, & componuntur?
GERON, Ex emplastris officinarum. At haec ex pauciore
leo diluuntur, nisi acrius quoddam, lenius reddere voles: magis
autem ex vino, melle pauco, oleo rosaceo, vel myrteo, vel iuuete¬
rato, vel succo herbae cuiusdam, vel basiliconis: vel in huius penu¬
ria, ex oxycroceo parare licet. vt,
VNGVENTVM ABSTERSORIVM AD PV¬
trida vlcera ex abscessu pituitoso & frigido.
Oxycrocei emplastri vnciae duae. Ex vino rubro, oleo &
melle diluito, vel ex oleo tantum, vel melle, vel vino, formatoque
vnguentum. MATHETES, Cur oxycroceum emplastrum vnguen¬
to abstersorio addidisti? GERON, Quia ex maturantibus, extra¬
hentibus, & abstergentibus constat. Nam crocum, picem, ceram,
colophoneam, terebinthinámque recipit, quae maturat magis
quam abstergat. item myrrham, thus, ammoniacum, & galba¬
num ad abstergendum efficacia, continet. MATHETES, Quid si
vlcus valentiore indigeat abstersione? GERON, Ceroneum dilu¬
tum conuenit, vt quod plura extenuantia, abstergentia, nec non
sagapenum, opoponacem, alomen, mastichen, bdellium, alumen,
styracem vtranque, & argenti spumam recipiat. Ad capitis vlcera
& aliarum partium, non adeò neruosarum, & durarum, abster¬
genda, emplastri de gratia Dei, vel de lanua similiter dilutum, in
vnguentum conuertitur.
Obser¬