867
COMMENTARII. SECVNDI DIALOGVS VIII. 777
OBSERVATIO.
In vlceribus depascentibus, aut virulentis abstersoria prae¬
scribi non solent, sed tantum metallica, quae repellunt, siccantque
vlcera, vt vnguentum ex argenti spuma, ex cerussa, vel plumbo,
vel ammoniaco, vel minio, vel pompholyge, vel vnguentum ru¬
brum siccans: vel id quod ex cerusa ad Mesuen refertur, cui addi¬
tur argentum viuum, cùm pruritus adest, vel morbus gallicus
praecessit: aut chalcanthum, aut flos ęris in vlceribus difficilibus.
MATHETES, Quomodo vlcera maligna telephia, aut chironia di¬
cta, quae nullis caedunt vnguentis, curari poterunt?
VNGVENTA EXEDENTIA, SIVE
arodentia.
GERON, Cùm ea vel ob os corruptum, vel ob carnem quae
sub est intemperatam, & humorem acrem, aut defluxionem me¬
dicamentis non caedunt, proximum est vt incisione, aut ferro
candente, aut pulueribus exedentibus, tùm ossa, tùm carnem cor¬
rigamus, & ad viuum vsque consumamus: quod primùm vn¬
guentis tanquam lenioribus remedijs tentabimus, deinde ad pa¬
stillos, aliáque erodentia sicca progrediendum est. Ea autem reci¬
piunt florem aeris, vel eruginem, vel sublimatum, vel lapidem cy¬
aneum, similiáque, quorum suprà facta est mentio. Quae omnia
carnem tollunt, imminuunt, & exedunt. vlcera depascentia coër¬
centur ijs quae rodunt, & vrendo astringunt, vt sandaracha, au¬
ripigmento, chalcitide, mysi, sori, alumine. Sin alia vrentia astri¬
ctionis expertia adhibere voles, addito gallas, cortices mali pu¬
nici, nucum cupressi, & id genus alia. Talia apud Galenum prin¬
cipem medicorum inueniuntur, vt
VNGVENTVM VALDE EXICCANS
ad depascentia vlcera Galeni.
Cadmiae, aluminis, chrysocollae viridis singulorum drach¬
mae octo: floris aeris, squamae aeris, crematorum singulae drach¬
mae: gummi cupressi drachmae tres: cerae, olei rosacei, vel myrtei,
singulorum quod satis est vnguento.
COMPOSITIONIS RATIO.
Alumen siccat, & astringit, carnémque flaccidam quae hu¬
morem nimium contrahit, firmat. Chrysocolla non qua aurifabri
vtuntur sed metallica & viridis, quae frequenter cum lapide cya¬
neo reperitur, cui facultate etiam respondet. Ideo si chrysocolla
desideretur, lapis ille in locum huius substitui potest, aut secun¬
da species ęruginis, quae Galeno etiam chrysocolla dicitur. Haec
autem ęrugo ex pueri vrina paratur. Flos ęris, & squama vsta, ma¬
ioris rosionis gratia adduntur. Gummi siue resina cupressi exte¬
MM 3
Abstersoria in
quibus non prae¬
scribuntur.
Vlceara maligna
quomodo curen¬
tur.
Vlcera de pascen¬
tia quibus cober¬
centur.
Vrentia astri¬
ctionis expertia.
Vnguentum ad¬
depascentia vl¬¬
cera.