867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 779
quòd idem haec mgis, illa minùs praestent. Nam quae carnem
lunt, abstergere leniter, & siccare quodammodo possunt: vt quod
crassum est pus, abstergant, tenue autem, & aquosum exiccent.
At quae cicatricem inducunt, validioribus sarcoticis respondent.
Nam siccant, carnem densant, & astringunt, & quasi in callum ver¬
tunt. MATHETES, Quot species sunt eorum quae carnem alunt?
GERON, Quaedam sunt inualida, quaedam valentiora, quaedam
valentissima. In omni autem alenda carne, & vlcere exiccando,
membri affecti temperies est conseruanda. In pueris itaque, mu¬
liebribus, & molli carne praeditis ex aloem, colophonia, mastiche,
farina ordei, manna & pauco melle sarcotica paramus. vt,
VNGVENTVM AD CARNEM ALENAM
in teneris.
Thuris, mastichae, singulorum semidrachma: colophoniae
vnciae duae: olei rosacei, & mellis quod satis est: rediganturad vn¬
guenti formam. MATHETES, Vnde fiunt mediocria vnguenta
carni alendę efficacia? GERON, Ex aristolochia, opopanace, iride,
farina erui, vel lupinorum, cadmia, spuma argenti, & paucis ex
valentiorum genere, vt
VNGVENTVM QVOD CARNEM ALAT IN
corporibus mediocriter tùm humidis tùm siccis.
Aristolochiae rotundae, iridis, corticis thuris singulorum
drachmae tres: mastichae, myrrhae, alomnes, & cadmiae singulorum
drachmae duae: mellis paulum ad unguenti formam redigantur. vel,
Succi radicis iridis vnciae duae: vini paulum: mellis unciae
duae: cadmiae, vel spumae argenti semuucia: alomnes, myrrhae singu¬
lorum drachmae tres, misceantur. vel,
Foliorum consolidae, pilosellae, betonicę, hyperici, equiseti,
verbenae singulorum manipulum. In vino decoctis addito mel¬
lis, terebinthinae singulorum vncias duas, thuris, mastichae, san¬
guinis draconis, myrrhae, singulorum drachmas tres. Ad vn¬
guenti formam redigito. MATHETES, Quae sunt efficacissima
& validissima ad carnem alendam? GERON, Antimonium, plum¬
bum, ostreorum cinis, cochlearum caro, pix, resina, colophonia,
chalcitis vsta, alumen, rasura panni, sarcocolla, farinae erui, lupino¬
rum, calx extincta, & similia: vt in emplastro diachalciteos, cui
myrrha addita sit, vel sarcocolla, vel iris, oleo rosaceo diluta.
OBSERVATIO.
Ex talibus fiunt vnguenta quae corporibus duris & siccis,
vt agricolarum, aurigarum, nautarum, & similium robustorum
hominum conueniunt, & vlceri membrorum valdè siccorum, vt
plantae pedis, aurium, capitis, quae humore influente madescunt.
MM 4