867
Eorum quae cica
tricem inducunt
differentiae
Vngnentum lene
cicatricem indu¬
cens.
780 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
VNGVENTVM EFFICACISSIMVM
ad carnem alendam.
Cineris ostreorum, & calcis viuae, septies in aqua plantagi¬
nis lotae singulorum semuncia: cadmiae, stybij, cerusae, chalciteos
tostae, & lotae ex aqua rosarum singulorum drachma: sarcocollae,
picis, colophoniae singulorum vncia. Ex melle fiat vnguentum.
MATHETES, Quae medicamenta cicatricem inducunt?
VNGVENTA CICATRICEM INDVCENTIA.
GERON, Quae carnem siccant, densant, constringunt, &
veluti in callum inducunt. Commodius autem ea pulueris quàm
alia forma parantur, quòd exiccatio & densatio sit necessaria: de¬
inde in emplastra ac vnguenta rediguntur. MATHETES, Cur me¬
dicamenta eiusmodi in puluerem rediguntur? GERON, Quia sic
melius adhibentur, & valentiora sunt, nec quicquam recipiunt,
quod actionem remoretur, sicut est oleum, resina, cera. MATHE¬
TES, Quae autem cicatricem inducunt? GERON, Quaedam inte¬
gra, & primariò id pręstant, quaedam aliqua ex parte tantum, alia
casu & fortuito, vera autem cicatricis inducendae efficacia sunt,
quae astrictione quadam carnem inducunt, exiccántque, sicut
lumen, galla, omphacitis, acatia, cortex mali punici, balaustia, cy¬
tini, nux cupressi, baccae myrti, bolus Armenus, lapis Iudaicus,
magnes, argenti spuma. Alia propter vstionem cicatrici indu¬
cendae sunt idonea, quae purgant, carnémque absumunt, vt flos
aeris, squama aeris, si comburantur, & laeuigentur: carnem super¬
fluam auferunt, siccant, densant, & cicatricem inducunt. Nonnul¬
la comburuntur, vt commodiùs in puluerem redigantur, nempe
ostrea. Nonnulla vt magis siccari possint vrendo, sicuti aristolo¬
chia, quae vsta carnem alit, cicatricem ducit: nec non coria bubu¬
la, cortices ulmi, quercus. Iam cicatricem etiam ducunt, quae citra
magnum rosionem astringunt. At pueris, mulieribus, & mem¬
bris natura humidis, non autem superfluo, & aduenticio humore
praeditis, vnguenta accommodamus: quae uerè cicatricem du¬
cunt, uel sarcotica eis adiungimus, vt,
VNGVENTVM CICATRICEM INDVCENS.
cui sarcotica admixta sint teneris corporibus idoneum.
Alomens, sarcocollae, myrrhae, & iridis singulorum drachmae
duae: spumae argenti, cerusae, singulorum drachmae tres: corticis
mali punici, vel balaustiorum semuncia. Ex melle crudo forme¬
tur unguentum.
VNGVENTVM SICCIORIBVS NATVRIS,
vel humidis, accommodum.
Argenti spumę, aluminis, floris ęris vsti, & loti, plumbi vsti,
singulo¬