867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 785
VNCTIO NOSTRA AD AREAS,
vulgò tineas.
Adipis porci castrati nondum venerem experti selibra. hanc
lento igne liquefacito membranis exemptis, quod Germani
[G]grieben[/G] appellant. addito sulfuris unciam. contrita insperge adi¬
pi, & permisce diligenter, donec fiat spissitudo. quotidiè vngitò
caput: ter autem in septimana lauato.
VNGVENTVM AD AMBVSTA.
Butyrum feruens acidi holeris iuri infunditur, circunda¬
turque: deinde puluis saluiae syluestris illi adijcitur ad formam
vnguenti. restinguitur autem ambustum oleo seminis canabani,
& sale ammoniaco misto.
ALIVD.
Albuminum ouorum recentium duo: pompholygis Ale¬
xandrinae, calcis viuae, & nouies lotae singulorum vnciae duae: ce¬
rae recentis vncia: ex oleo rosaceo fiat unguentum.
VNGVENTVM AD MEMBRA RESOLVTA.
Opopanacis soluti selibra: galbani libra: sagapeni qua¬
drans: ammoniaci vnciae duae: bdellij vncia. dissoluuntur in ace¬
to, & percolantur, extillaturque oleum.
VNGVENTVM AD FACIEM FAEDATAM
rubore nimio, pustulis, & alijs humoribus, vt elephan¬
tiasim referat.
Aceti albi peracris libra vna & semis: sulfuris, caphurae,
singulorum probè tritorum vnciae duae. commixta omnia inter
duas patinas stanneas super carbones modicè ad spissitudinem
coquuntur: deinde remouentur ab igne, sinunturquè parùm re¬
frigerari: postea seui hircini, aut capreoli, quod iuxta renes habe¬
tur, repurgati, unciae sex adduntur, rursusque simul coquuntur
dum omnia vniantur, & acetum consumatur. Ex hoc vnguento
calefacto, facies ter aut quater interdiu, uel noctu tantùm per di¬
es sex, aut septem illinitur, ita vt aeger in conclaui se contineat, ci¬
bísque crassis, & potione ualente abstineat. Atque haec de un¬
guentis satis recensuimus. MATHETES, Pergas igitur nunc obse¬
cro cerata, vt superius mihi promisisti, explicare.
CERATA
GERON, Quod Graecis [GR]κηρωτὴ[/GR], latinis ceratum dicitur, à ce¬
ra potissimùm nomen sortitum est: quanquam etiam ex oleis illi ad¬
mistis componatur. Talis itaque temperatura illius efficitur, quę
liquida quidem existit, sed tamen non diffluit. inter emplastrum, &
vnguentum media. Qua de causa diutiùs in parte affecta haerere,
NN
Ceratum quomodo
fiat, & ad quid
conducat.