867
Cerae species quo
modo mutari de¬
beant.
Cera noua quan¬
do vtilis.
Cerae albae vsus.
786 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
quàm oleum solum potest, vt calefaciat, vel refrigeret, exiccet,
vel humectet: emolliat, vel induret, astringatque, vel concoquat,
vel digcrat, vel dolorem sedat, modò oleum & cera parti affectę,
& morbo eius sint accommodata. Nam aliud ventriculo, aliudie
cori, aliud lieni, aliud vtero, aliud pectori conuenit. MATHETES,
Quot modis fiunt cerata? GERON, Varijs. primum ex cera, &
leo, sicut etiam veteres facere consueuerunt, sic tamen, vt ad cerae
vnciam, olei triens ponatur: aut certè prout liquidiùs, aut solidi¬
ùs habere volueris. Deinde ex emplastris oleo liquatis, cùm scili¬
cet pars affecta emplastri duriciem ferre nequit. Sic enim cera¬
tùm fit, vt firmiùs, & tenaciùs adhaereat, quàm vnguentum. mol¬
liùs autem sit quàm emplastrum. Interdum etiam ex resina cum
alijs, vt magis adhaereat: interdum ex puluere quorundam. Hu¬
ius autem sumitur drachma, vel duplum eius: olei, vel succorum
vncia: cerae durę drachmę quinque, vel semuncia tantum: resinae
momentum. nullum autem aliud cohaerens adiungitur. Cùm
nim lacrymae quaedam induntur, vt pix, minus cerae addi solet,
aut argenti spuma diutiùs in oleis, aut adipibus coqui. Sin autem
seuum, quod adipe duriùs est, misturae imponatur, minus cerae
& resinae reliquis adiungetur.
OBSERVATIO.
Pro actionis quam exequi desideramus, & temporis ratio¬
ne, cerae species mutari debent. Nam si quid solui, vt thorax, aut
alia quaeuis pars astricta, aut dilatari, aut emolliri postulat, aut si
dolor leniendus est, cera noua, recens & pinguis, vel quae facilè
mollescat, eligenda est. Sin autem refrigerari quippiam, siccari,
repelli, indurari, astringíque oporteat, recens cera candida adde¬
tur. Nam quae adiaphona seu pellucida euasit, aquae fortis acri¬
moniam seruat. Noua autem frequenti lotione ob pinguem il¬
lam & aëriam essentiae suae portionem, indiget, vel irrigata aqua
frigida, & aceto quod inter dealbandum additur, indurata siccior,
& frigidior redditur. Rectè igitur vnguentum resumptorium, &
alia resoluentia ex flaua recentíque cera, quae facilè mollescat, uel
liquescat: ceratum autem refrigerans Galeni ex alba componitur,
& in hyeme plus cerae, minus olei admiscetur. nam quae tunc fa¬
cilè liquescunt, diutiùs coqui solent. Cùm itaque varia cerato¬
rum componendorum ratio existat, ea quę verè cerata dicuntur,
partim ab unguentis, & linimentis differunt, quòd ceram recipi¬
ant vnguentum enim rosaceum ceratum dici posset, si cerae esset
particeps. reliqua autem, quae resinas, lacrymas, & alia simplicia
sicca recipiunt, emplastra veriùs quàm cerata dicuntur: vt quod
ad Arnoldum refertur. Si itaque ceratum crassiùs, & duriùs esse
cupias,