867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 789
his solis nulla emplastra paremus, sed etiam ex alijs viscosis, quae
acrimoniae nonnihil habeant, vtpote lachrymis, pice, terebinthi¬
na, colophonia, mastiche, myrrha, ladano, & id genus similibus:
quae nihil quidem viscosi obtinent, sed continuè caeteris gluti¬
nosis, & viscosis admiscentur. Secunda exactè terrea, & sicca est:
ex metallicis, praesertim argenti spuma, quae emplastrorum ma¬
teria Galeno dicitur cadmia, cerusa, pompholyge, plumbo com¬
busto, lapidibus, & terrae speciebus. MATHETES, Quomodo fi¬
unt emplastra? GERON, Coctione: quòd illa ex quibus compo¬
nuntur, sine liquatione permisceri nequeant, vt quae ceram, aut
picem, aut resinam, aut terebinthinam recipiunt. atquae haec ve¬
ra sunt emplastica. Quaedam citra coctionem parantur, vt quae
cremore alicuius, veluti psylij, & succis: quędam aut pane, aut fa¬
rina ordei coagmentantur, eaque vera non sunt, sed potiùs vn¬
guentis duris ascribi debent: qualia sunt, quod ex fermento apud
Nicolaum componitur: item quod ex crusta panis, quod ex bac¬
cis lauri, & quod ex melle cocto conficitur. MATHETES, Eorum
igitur quae concoctione fiunt parandi modos, & rationes ordine
quoque percensere digneris.
GERON, Herbae virides eis inditae ex oleo, & pauco vino, vel
aqua decoquentur, donec ista consumpta fuerit. Sin autem siccae,
ex ampliore vini, aut aquę, aut aceti mensura, & diutiùs coquentur.
Argenti spuma, & cerusa copiosa, ex oleo lini, vel aceto, vel ex
oleo & uino, vel succo aliquo, vel iure decoquentur, donec inspis¬
sescant, ita vt semper rudicula agitentur: quod in emplastris dia¬
chalciteos, diachylon magno & paruo, apostolico, diuino faci¬
endum censeo. sin autem argenti spumae, uel cerusae vnciae singu¬
lae, vel duae fuerint, citra coctionem contrita miscentur alijs: sicut
in emplastro contra ramicem accidit: in quo argenti spumae vn¬
ciae duae tantùm adduntur, & in chironio quod semunciam dun¬
taxat argenti spumae recipit.
Lachrymae viscosae, & pingues, in vino, uel aceto, vel oleo
quod magis conuenit per noctem macerari debent. manè liqua¬
ri, colarique, deinde incoqui, donec uinum, vel acetum absuma¬
tur: tandem pix, hinc colophonia, deinde terebinthina adijci, ne
per coctionem resoluatur, & uim emplasticam amittat. Sin au¬
tem ex vna, & altera lachryma pingui emplastrum fiat, pistillo ca¬
lido extendentur, non autem macerabuntur: sicut cùm ex galba¬
no, aut laserpitio, quod assa foetida dicitur, & ammoniaco, ad vl¬
cera, vel alios affectus. Quòd si lachrymae pingues non sint, in pul¬
uerem redigentur, ut laserpitium odorum, seu benzuinum uulgò
mastiche, & alijs in emplastris tum coctis, tum non coctis adiungi.
NN 3
Emplastrorum
parandi modus.