867
790 DE MEDICINA VETERI ET NOVA.
Succi, si nihil uiscosi habeant, sed friari possint, in puluerem
redigentur, vt aloe molles autem, & nonnihil uiscosi, ut acatia, hy¬
pocystis, ladanum, glycyrrhizę succus, ex aqua, uel liquore, uel ui¬
no, uel aceto, & alijs dilutis in decoctione addentur, ut liquor il¬
le non uiscosus absumatur, aut aridis materijs admixtis, simul
cum illis conterentur.
Odoramenta emplastris sine concoctione addentur, sicut
etiam emplastrum ex mica panis paratur, aut in duplici uase co¬
quentur, aut in fine tantum adijcientur: quemadmodum etiam
emplastra ad vterum, & stomachum inscripta. MATHETES,
Quanquàm distinctè omnia de compositione emplastrorum ex¬
posueris: tamen quia alijs vtuntur medici, alijs chirurgi, obsecro
iam nomina eorum, quibus nuncupantur à plaerisque, itémque
vsum & pondera exemplis similiter ostendas: vt cùm aegris illa
praescribere aliquando opus fuerit, rectè appellare possim.
GERON, Faciam. ac primum medicorum, quae partim vete
res multis ab hinc annis, partim recentiores, magna eorum indu¬
stria composuerunt, vt est.
EMPLASTRVM DIACHYLON AVCTO¬
re Mesuae.
Cremoris seminis faenugraeci, lini, radicis althaeae singulae
librae, argenti spumae sesquilibra: olei veteris librae tres. Argenti
spuma tenuissimè teritur, subigiturque cùm oleo, & miscetur: in¬
de lento igne coquuntur, rudicula semper agitando, donec probè
coëant. sublata ab igne paulatim refrigescunt: tandem cremores
affunduntur, permiscenturque, & iterum ad iustam crassitiem co¬
quuntur. emplastrum hoc etiam simplex, & album dicitur. Ieco¬
ris scirrhos, lienis, ventriculi, aliarúmque partium, nec non stru¬
mas, & durities reliquas emollit, & iuuat. Quod si iridis detritae,
& cremoris meliloti singulę vnciae addantur, valentiùs resoluet,
maturabitque, & magis leniet. Si verò olei chamaemeli, & irini
singulas sescuncias loco oleiveteris communis substituas, empla¬
strum tantò crit praestantius.
DIACHYLON MAGNVM MESVES.
Argenti spumae tenuissimae tritae libra: olei irini, anethini,
chamaemelini, singulorum vnciae octo: cremoris seminis lini, fae¬
nugraeci, radicis althaeae, ficuum pinguium, vuarum passarum,
succi iridis, scyllae, oesypi, ichtyocollae, singulorum drachmae duo
decim, & semissis: terebinthinae vnciae tres: resinae pini, cerae fla¬
uae, vtriusque vnciae duae. Paratur vt prius: cremores paulatim
affunduntur. vbi consumpti fuerint, omnia tolluntur ab igne.
deinde succi iridis, scyllae, & ichthyocollę lentor, ex vino, & aqua
simul