867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 719
simul mixtis coctisque extractus, affunduntur. his etiam consum¬
ptis cera minutim secta, & pini resina misceri debent: quibus liqua¬
tis terebinthina, & oesypus, extra ignem exhibentur: quòd co¬
ctionem non sustineant. Quòd si his bdellij, sagapeni, ammoni¬
aci, galbani singulae vnciae accesserint, diachylon gummatum
vulgo appellatur, aut nigrum. Inflammata sedat: dura emollit, &
digerit efficaciter: atque ideò magnum dicitur.
DIACHYLON PARVVM.
Argenti spumae vnciae sex: olei veteris puri libra: cremo¬
rum psyllij vnciae quatuor: cremorum seminis hyosciami sescun¬
cia: cremorum seminis lini, radicis maluę singulorum vncię duę.
mixta rediguntur in emplastri formam, vt primum. Refrigerat,
digerit, maturat, & lenit inflammationes, tumorésque calidos.
EMPLASTRVM EX CREMORIBVS VVLGO
de muccaginibus.
Cremorum radicis althaeae, seminis lini, foenugraeci, medij
corticis vlmi, singulorum vnciae quatuor, & dimidia: olei lilio¬
rum, anethini, chamaemelini singulorum sescuncia: ammoniaci,
galbani, opopanacis, sagapeni, singulorum semuncia: cerae nouae
vncię viginti: croci drachmę duae: terebinthinae vnciae totidem
Cremores extracti vt decet, cùm cortice vlmi benè contuso, &
oleis probè purgatis, aut per linteum sine expressione colatis, co¬
quuntur, dum absumantur. His adhuc calentibus, cera minutim
secta inijcitur, & gummi ex aceto, vel vino optimo, vel chamae¬
meli, & meliloti decocto resoluta, linteóque percolata, cerae cum
alijs liquefactae induntur: posteà terebinthina extra ignem addi¬
tur, commiscenturque omnia probè rudicula agitando, ne in gru¬
mos coalescat. postremò crocus detritus marmori inspergitur, &
manibus, dum massulas inde conficias, permiscetur. hoc empla¬
strum in frequenti vsu est, medicis & chirurgis familiare. dicitur
quoque diachylon compositum, maturat, emollit, resoluit, dige¬
rit, inflammata lenit, & sordida abstergit.
EMPLASTRVM EX MELILOTO MESVAE.
Meliloti vnciae sex: florum chamaemeli, comae absinthij,
35 maioranae, baccarum lauri, radicis althaeae, singulorum drachmę
tres: seminis apij, ammeos, anisi, cardamomi, cyperi, iridis, nardi,
casię, singulorum drachmę duę, & dimidia (alij florum persicę ad¬
dunt drachmas tres) seminis faenugraeci, drachmae tres: ammo¬
niaci drachmae decem: styracis, bdellij, singulorum drachmae
quinque: terebinthinae sescuncia: ficuum pinguium numero duo
decim: seui hircini, resinę, picis singulorum vncię duę, & dimidia:
cerę vnciae sex: olei sampsuchini, nardini, singulorum libra. In hunc
NN 4