867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 799
cotoneorum, vel aliorum fructuum, vel melle admixto, vt
EMPLASTRVM AD FLVXVM VENTRIS.
Corticis mali punici, gallarum, balaustiorum, aluminis, sin¬
gulorum semuncia: acatiae, sanguinis draconis, myrtorum, corti¬
cis myrobalanorum chebulorum, & acinorum, singulorum dra¬
chmae duae. redigantur in puluerem, qui syrupo ex cotoneis, mi¬
ua officinis dicto, & cremore tragacanthi exceptus, cum aceto in
emplastri formam reducitur.
ALIVD SIMILE.
Succi cotoneorum, pirorum syluestrium, aceti, singulorum
vnciae tres: panis selibra. coquantur, contundantur, subigantur¬
que: deinde mastichae, sanguinis draconis, boli Armeni singulo¬
rum semuncia addita: iterum incoquantur leniter, dum empla¬
stri fiat spissitudo. hoc parti affectae superaccommodetur.
OBSERVATIO.
In emplastro ex baccis lauri omnia melle cocto excipiuntur.
possent etiam ichtyocolla ex multo aceto excipi. verùm ista non
sunt vera emplastica, sed statim refoluuntur, exiccanturque. nam
sine oleo conficiuntur. MATHETES, Ex quibus, & quomodo
stringentia exiccantiáque emplastra componi debent? GERON,
Ex nonnullis emplasticis decoctis, addita cera rubra, vt quod
contra ramicem, vulgò rupturam inscribitur. Nam id ex decocto
pellis arietinae, consolidae, & polypodij conficitur: sic vt pix naua¬
lis, alome, argenti spuma, terebinthina, & sanguis humanus sine
leo addatur. nihil autem refert, si astringentia olea admisceantur,
vt superius in vnguentis annotatum est: & si ex metallicis, aliisque
refrigerantibus emplasticis componamus, vel iam paratum em¬
plastrum abluamus diligenter, infundamúsque ei aquam astring¬
entem, vel oleum, vel acetum, vel succum. Perinde est etiam an
oleum prius ex decocto, vel aqua astringente abluamus, vt in
emplastro Comitissae fit, & in hoc sequenti.
EMPLASTRVM ASTRINGENS AD RETI¬
nendum foetum, vel sanguinis ex vtero fluorem.
Olei cydoneorum, myrtei, ablutorum ex aqua plantaginis,
& rosarum, cum decocto radicis bistortae, gallarum, balaustio¬
rum, coralli rubri, mastichae, singulorum drachmae tres: cerusae
vncia: terebinthinae lotę ex succo bursae pastoris vncijs quatuor.
ex mixtis formetur emplastrum, sic vt cerusa in oleis coquatur:
deinde addatur terebinthina, aliáque tandem ex succo polygonij
vel contonei, vel aceto subigantur. MATHETES, Nunc repetas ob¬
secro etiam breuiter, quae chirurgorum emplastra recipiant, &
qua ratione misceantur, & componantur.
OO 2