800
DE
MEDICINA
VETERI
ET
NOVA
EMPLASTRA
CHIRVRGORVM.
GERON,
Ex
metallicis,
conchylijs,
oleamentis,
lachrymis,
liquoribus,
succis
paucis:
item
seminibus,
herbis,
&
earum
radici¬
bus:
alia
per
decoctionem,
alia
citra
illam,
vt
etiam
medicorum)
emplastra
parantur.
In
primis
quidem
herbae
coquuntur,
dum
intabescant:
deinde
cribro
setaceo
colantur:
ius
decocti
tam
diu
cum
oleo
incoquitur,
dum
omnis
humor
absumatur:
posteà
ad¬
ditur
cera,
aut
gummi
aceto
dilutum,
iterumque
coquitur,
donec
crassities
fiat,
&
nihil
humoris
supersit,
quod
manus
inquinet.
Inde
autem
cognosces,
si
pars
emplastri
in
prunas
proiecta
non
strideat.
postremò
arida
inijciuntur.
Quia
verò
haec
longam
de¬
coctionem
ferre
nequeunt,
tota
emplastri
massa
statimab
igne
deponitur,
&
in
vnitatem
redigitur.
At
si
emplastrum
non
ex
her¬
bis
ipsis,
sed
vel
iure
ipsarum,
vel
succo
componatur,
coqui
illa
oportet,
donec
humor
omnis
absumatur:
postremò
cera,
&
ari¬
da
adijcientur.
Quod
si
haec
fuerint
metallica,
prius
in
oleo
ma¬
cerari,
deinde
in
eo
diutiùs
incoqui
debent.
MATHETES,
Quo
pondere
omnia
commiscenda
sunt?
GERON,
Ad
aridorum
vn¬
ciam,
tres
olei:
ad
huius
autem
quandrantem,
cerae
libra,
reli¬
nae
bes,
quo
illud
fiet
tenacius.
Hodie
expresso,
aridorum,
&
ole¬
orum
pondere,
cerae
quod
satis
est
addere
solemus.
non
potest
autem
in
omnibus
emplastris
certus
medicamentorum
modus
pondusque
praescribi,
quòd
morbi
ipsi
non
semper
sint
ijdem,
sed
quotidiè
immutentur.
Quare
mediae
quaedam
formae,
ac
communes
hîc
tantum
praeponuntur:
quas
qui
morbi,
&
medi¬
camentorum
vires
nouerit,
pro
temporis
&
vsus
ratione,
vel
in¬
tendere,
vel
remittere
poterit.
MATHE.
Quis
emplastrorum
vsus
apud
chirurgos
existit?
GERON,
Humorum
influxum
per
inflam¬
mationes
repellunt:
dolorem
leniunt:
membra
corroborant:
du¬
ra
emolliunt:
discutiunt
ea
quae
coierunt:
cruda
concoquunt:
ma¬
turántque:
infixa
pertinaciter
euocant:
ad
suppurationem
du¬
cunt:
purgant,
aperiunt,
glutinant:
cicatrice
obducunt.
MATHE¬
TES,
Quomodo
singulae
ipsorum
species
fiunt?
EMPLASTRVM
INFLAMMATIONEM
reprimens.
GERON,
Radicis
cyperi
drachma:
chalcitidis
drachma
se¬
mis:
boli
Armeni,
terrae
sigillatae
vtriusque
drachmae
duae:
ceru¬
sae
drachmae
tres:
resinae
piceae,
picis,
singulorum
vncia:
cerae
al¬
bissimae
vnciae
quatuor.
Empla¬