95
Alii elemen¬
torum ex bi¬
blia.
DE CHEMIA.
pite 6. & in expositione Clementis super
Biblia, & in alijs libris) fuit Hermes trisme¬
gistus, sic appellatus, ob Naturalis philo¬
sophiae triplicis, Mineralis, Vegetalis, &
Animalis, cognitionem, qui propter ean¬
dem caussam pater à nobis nominatur, ut
in omnibus libris Turbae philosophorum
uidere est, qui ante Pythagoram illum fuis¬
se asseuerant, atque omnis, quicunque parti¬
ceps fit huius artis, filius eius nuncupatur.
Atque is est ille Hermes, cuius in Biblia fit
mentio, quod post diluuium profectus fue¬
rit in uallem Ebron, ibique repererit septem
rabulas marmoreas, in quarum singulis in¬
sculpta erant initia singularum artium li¬
beralium, quae scriptae fuerant ante diluuium
â sapientibus illius seculi, quibus constabat
de uenturo diluuio super omnem terram,
quo cuncta huius mundi essent interitu¬
ra. Ne igitur artes istae simul perirent, in¬
sculpserunt eas in istis marmoreis tabulis.
Hermes ille solus inuenit tabulas, quae fun¬
damentum continent totius scientiae, Vixit
antequam à Deo Mosi darentur tabulae la¬
pideae, in quibus scriptus erat Decalogus.
Caeterùm quamplures quoque alij eam
habuerunt. Nam, ut Aros, in libro quem
dedicauit regi Masiriae, testatur, tempore
ueteris testamenti in deserto prope mon¬
tem