95
LIBER I. 10
tem Sinai haec scientia fuit donata & reue¬
lata à creatore aliquibus filijs Israhel ad de¬
corandum & faciendum templum Hieru¬
salem, & archam ueteris testamenti, ut scri¬
ptum est in Ezechiele ac Daniele Prophe¬
tis, & in libro losephi: atque ita opus seu scien¬
tia donata fuit à Deo aliquibus, ut uobis
dixi. Alij adinuenerunt ex natura, sine re¬
uelatione diuina, & sine libris alíquibus, uel
scripturis, aut experientijs. Sicut Platonis¬
sa, Rebecha, Sytonia, Salomon, Hecuba,
Gadassar, Phylomacedon, Thessarinus:
sed; ut inueniri potest, Hermes post dilu¬
uium fuit primus inuentor & probator hu¬
ius scientiae metallicae; & inuenit dictas ta¬
bulas in Valle Ebron; ubi Adam & Eua
fuêre positi, postquam eiecti fuerunt è pa¬
radiso terrestri. Post dictum Hermetem,
fuit haec scientia scita & experta à multis
gentibus & personis infiniti numeri, me¬
diante dicto Hermete, qui postquam lapi¬
dem composuit, fecit librum, ubi haec pro¬
pria uerba habet, Res est uera, certissima,
& sine fallacia, quod sublime est de natura
infimi: & ascendens est de natura descen¬
dentis: coniungite illos una uia, & una di¬
spositione. Sol rubens est pater, & Luna al¬
ba est mater, & ignis est regimentum. Facite
crassum subtile, & subtile crassum, & ita ha¬
bebitis
Hermetis uer¬
ba, de lapide.