95
Liber Turba
philosopho¬
rum qualis.
DE CHEMIA.
bebitis gloriam mundi, & totum uestrum
optatum. Vides quid in summa dixerit Hei¬
mes; nam in eo libro nil aliud dicit, quan¬
tum ad hanc nobilem scientiam. Nam le¬
ctu breuis est liber ille, sed omnia sunt prae¬
ciosa opera, & uerba notanda, in quibus
totum opus & scientia continetur. Rex
Calid, Hena, Sapiens, Morienus, Bendegi¬
stus tertius, & eius filius, Aristoteles, Plato,
& Pythagoras, qui fuit primus testis appel¬
latus à philosophis, qui fuit Hermetis di¬
scipulus, & fecit congregationem philoso¬
phorum, in qua sunt plures: qui liber uo¬
catur Turba, & rectus liber, ac codex to¬
tius ueritatis: quia ueritas in eo continetur
sine ulla superfluitate uel diminutione,
quamuis sit obscurus legentibus. Alexan¬
der habuit hanc scientiam, qui fuit Rex Ma¬
cedoniae & discipulus Aristotelis: Auicen¬
na similiter, qui optimè loquitur de ea. Si¬
militer Galenus & Hippocrates. In Arabia
uerò haec digna scientia cognita fuit à plu¬
ribus, ut â magno Rege Haly, qui fuit su¬
premus philosophus & Astrologus, qui
illam Morienum docuit, Morienus iam di¬
ctum Regem calidum Arabiae Regem: &
Aros habuit, ac docuit illam Nephandio¬
nem suum fratrem: Saturnus item sciuit,
& infiniti alij sciuerunt & practicarunt hanc
scientiam