95
LIBER II. 19
dictis rebus extraneis, ut abuterentur &
fraudulenter auerterent a uia pauperes stu¬
diosos, & inuestigatores huius artis: aut
quia sunt nimis crudeles. Nam ego qui Autoris pietas
tantum laboris & expensarum habui, ma¬
gna afficior pietate ac misericordia poste¬
rorum, non obstante amissione quam
sustinui & habui causa falsorum librorum
& errantium quos composuerunt, & au¬
deo dicere me non citius scientiam habuis¬
se, ex Sola horum librorum falsorum cau¬
sa. Ergo amore fraternali uolens succurre¬
re pauperibus inuestigatoribus huius ue¬
rissimę artis, scripsi poenitentiae librum, et qui
uoluerit mihi credere, credat, quia est eius
utilitas, & mihi solum poena? Et qui mihi
credere noluerit, cognoscet & sentiet mul¬
tas operationes, & ex semet castigabitur, si
nolit alieno exemplo cautus esse. Neque cu¬
retis de falsis & deceptoribus chemistis, ne¬
que de ijs qui eos sequuntur, quoniam si il¬
los sequimini, nil aliud quàm iacturam fa¬
cietis, & postquam emunxerintbona è ma¬
nibus uestris, fruentur uobis & uestra
missione: nam non cessabunt somniare fal¬
sas & cautelosas inuentiones, ut uos deci¬
piant: haec ut expertus dico. Ergo ne illos
audiatis: nam omne quod inuenire poteri¬
tis, boni fortasse in uestris libris bonis, ipsi
uobis
Autoris pietas
erga posteros
artis.
In Alchemistas
falsos inue¬
ctio.