95
Nota.
DE CHEMIA.
uobis auertent & corrumpent suis falsis af¬
firmationibus, & magnis iuramentis, di¬
centes, (quando nesciunt quid amplius di¬
cant,) ego feci, ita est. Et ego tibi dico, nisi
eos fugias, nunquam scies aut cognosces
aliquid de arte: Nam quod libri te docent ex
uno latere, illi tibi destruent ex alio cum
suis ipsorum iuramentis. Quia per Deum,
egomet quando sciui hanc scientiam quam
sciui mediantibus bonis libris, et antequam
explicassem, & in executionem posuissem,
sciui per libros biennio antequam unquam
fecerim. Vt uobis antea dixi, cum uolui in¬
cipere operari quibusdam occasio nibus,
ueniebant ad me isti deceptores, latrones,
maledicti, pandables, detestabiles, & falsa¬
rij suae fidei, sermonis, ac iuramentorum, &
dicebant mendacia, & me diuertebant à bo¬
na opinione & operatione, ubi boni libri
me posuerant: & iurarunt aliquando de
liquibus rebus, eas esse ueras, quas sciebam
contrarium esse ex operatione. Nam in
meis stultitijs & falsis operationibus benè
eram expertus: Et ita nunquam potui per¬
uenire ad confirmandum meam opinionem
& intentionem, quousque illos dimisi ex toto
& in totum me dedi & incubui studijs con¬
tinuis magis ac magis in hac mareria: Nam
quando uult homo discere, debet sapientes
saepe