95
LIBER. II. 21
Morieno, Haly, Calid, Maria, Auicenna,
Constantino, Alexandro, Eboal, Bende¬
tit, Gessit, Serapione, magistro Arnoldo
de Villa noua, per librum uocatum Lilium,
per Danielem Graecum, per Thomam
quinatem in suo breuiloquio, per Alber¬
tum Magnum in suo tramite, per abbreuia¬
tionem Scoti, per Epistolam Senecae scri¬
ptam ad Aros regem Arabiae & Tuneti,
per Euclidem in sexto capite retractationis,
& per totam Philosophiam ex 4. libro me¬
teororum, ubi aperte sine ulla parabola di¬
cunt, metalla nil aliud esse quàm argentum
uiuum congelatum per modum decoctio¬
nis naturalis in uenis terrae longo tempore
productum: & nihilominus non sunt no¬
stri lapides illa, dum sunt in forma metalli¬
ca: quoniam impossibile est materiam
nam habere duas formas. quomodo ergo
uolumus nos illa esse lapidem, qui est digna
forma media inter metalla & mercurium,
si primo hęc materia merallica, non illi adi¬
matur & corrumpatur? Et ideo dicunt Ari¬
stoteles & Democritus in libris Philoso¬
phiae, & in tertio libro metheororum. Ex¬
ultent ut uolunt Alchimistae, quia nun¬
quàm mutabunt formam metallorum, uel
metalla, nisi primo ea reducant ad mate¬
riam primam. Et ita dicunt omnes libri qui
loquun¬
Nota.
Metalla redu¬
cenda ad pri¬
mam mate¬
riam.