95
Materia pri¬
ma quae.
Reprobatur
opinio de redu¬
ctione ad qua¬
tuor elementa.
DE CHEMIA.
loquuntur de materia metallica: sed ut hu¬
ius materiae intellectio habeatur, & ut scia¬
tur quid iit transmutare & reducere metal¬
la ad primam eorum materiam, scire debe¬
tis, primam materiam alicuius rei, esse rem
illam ex qua fit aliqua forma: aut res ali¬
qua: sicut prima materia uiri aut mulieris
est sperma uiri & mulieris: Sed ignari, falsò
putant se dictum illud intelligere, nempe
quod reducere ad primam materiam uel
naturam sit, facere separationem quatuor
elementorum, id est, reducere: rem aut me¬
talla in 4. elementa: quoniam quatuor ele¬
menta sunt prima materia rerum creata¬
rum. Et sciatis quod uerum dicunt, nempe
4. elementa esse primam materiam primae
materiae. Sunt enim 4. elementa res ex qua
facta sunt sulphur & argentum uiuum
quae duo sunt prima materia omnium me¬
rallorum, non tamen quod quatuor elemen¬
ta sint propriè prima materia metallorum:
Et ratio est talis, quia quatuor elementa tam
bona sunt ad faciendum hominem aut asi¬
num, quàm ad faciendum metalla: Nam
oporteret aut oportet primo ut quatuor
elementa fiant ex nostro uiuo argento &
sulphure, antequam ista elementa dici pos¬
sent prima materia metallorum: Exemplum,
quando homo componitur, non compo¬
nitur