95
LIBER II. 27
cere esset stultum, & meo iudicio impossi¬
bile: Nam posteaquam totum nil aliud
est quàm eadem res & eadem substantia, &
quod nil acquirit noui uel nouae substantię
aut materiae per has reductiones, sed so¬
lummodo nil est aut acquirit semper quàm
quod semper fuit, qua in re ergo seruiret
facere tot reductiones? quandoquidem
tantum substantiae habebant dicti mercu¬
rius & sulphur, dum essent in forma sper¬
matis aut in forma Mercurij & sulfuris,
ut sunt postquam reducta sunt in quatuor
elementa, & nil acquirunt uel in uirtute, uel
in pondere, nec in qualitate aut quantitate,
quoniam nulla est materia nouiter coniun¬
cta, quae dignificet uel exaltare possit: imò
istud est semper eadem materia hinc inde
ducta sine ulla additione: & ita tantum ua¬
let in una forma quàm in alia. Et si nobis
quis opponeret de nostro lapide, dicens,
pariter quod nil acquirat, respondeo quod
sic: quia nos reducimus ex corpore metal¬
lico in sperma in eum finem, ut per eam re¬
ductionem fiat coniunctio nouae materiae
eiusdem radicis, & sine ista reductione non
potest fieri lapis, sed est additio materiae, &
ita hae duae materiae inuicem sibi auxilian¬
tur, & quaelibet dat suam uirturem alteri ui¬
cissim, ut fiat dignior materia quàm esset
antea
Nota.