95
Requisita in
hominis gene¬
ratione.
DE CHEMIA.
antea dum utraque separata & sponte esset?
& ita clarè apparet nostram reductionem
requiri, quia per illam materiae capiunt no¬
uam formam & uirtutem, & ponitur noua
materia: sed in talibus reductionibus quas
illi dicunt, non ponitur ulterius aliqua ma¬
teria noua, quicquid denique agant: Nam
quod faciunt, non est aliud quam circulare
materiam unam sine aliqua innouatione,
nec exaltatione per aliquam acquisitionem
materię aut formae. Et ita clarè apparet eo¬
rum reductiones nil aliud esse quàm stultas
imaginationes, & erroneas expensas, &
tempus amissum. atque ita (ut in summa di¬
cam) habes rationem cur debeat fieri re¬
ductio corporum in primam materiam, id
est, mercurium, ut fiat additio & coniun¬
ctio nouae materiae unius essentiae: sine qua
reductione, talis coniunctio non potest
fieri, &c. Item probabo per Magistrum Gu¬
lielmum Parisiensem qui fuit doctissimus
& sapiens in ista arte & scientia, & ad pro¬
positum benè tractat, & sic inquit: in infan¬
tis seu hominis creatione adest primo com¬
mixtio duorum spermatum differentium
in qualitate: quia alterum est frigidum &
humidum (respectiuè) & aliud calidum &
siccum: in uase maternali seu matrice adest
calor matris digerens & miscens uirtutes
duorum