95
Nota.
DE CHEMIA.
nocte: sed ista opinio, quicquid dicant Lul¬
lius uel Aristoteles, est falsa et erronea: Quia
Sol non est calidus uel frigidus, sed suo mo¬
tu naturaliter calfacit, ut etiam alia astra
cum sphaera ignis, qui naturaliter est ita ca¬
lidus. Ergò talis calor ductus ex motu cor¬
porum coelestium it continuè in uenas ter¬
rae, non quod illas calefaciat ut putant ignari
aliqui dicentes mineras calidas: quia si ef¬
sent calidae aliquo paruo calore agente uel
actuante, natura ibi non poneret decem
annos in coquendo Mercurio ad perfectio¬
nem auri, ad quam ponit plus quàm mille¬
annos (alibi 6000.) ut clarum est, quia terra
est frigida & sicca, & minerae sunt in centro
terrae: opus esset ergo ut antequam calor
transiret ad mineras, ut illae sentirent & ha¬
berent realiter calorem quantumcunque par¬
uum, ut, inquam hîc in aëre esset calor ex¬
censsiuus nos ferè interficiens: Nam opus
esset ut ille calor pertransiret aërem & aquam,
ut realiter pertingeret ad loca mineralia: &
ita opus esset nos prae calore mori. Sed ui¬
deamus quomodo naturaliter fiunt metal¬
la, quia componuntur ex quatuor elemen¬
tis, ut Mercurius, & quando elementa mo¬
uentur, calfaciunt mercurium, & Mercurius
hanc motionem per naturalem calorem, &
ita ignis qui intus est in Mercurio, & aëre
mouentur