95
LIBER. III. 32
mouentur & excitantur paulatim, quia sunt
digniora elementa quam sint aqua uel ter¬
ra Mercurij: Sed tamen frigus & humidum
dominantur in Mercurio, sed quia calor &
siccitas sunt digniora elementa, uolunt uin¬
cere alia, nempe frigiditatem & humidita¬
tem quae dominantur in Mercurio, & ca¬
piunt motùm ignis & caloris motuum cor¬
porum coelestium, & ita mouentur etiam
quatuor elementa Mercurij, id est eius qua¬
litates, & per longum tempus commouen¬
tur: & primo siccitas Mercurij uult uince¬
reunum gradum suae humiditatis, & fit
plumbum: postea uincet etiam unum alium
gradum, & istud fit stannum? postea calor
Mercurij consumet plus adhuc suae humi¬
ditatis & frigoris, & fit Luna: postea calor
in eo magis dominatur, & fit aes, & postea
fit ferrum. Et postea calor dominatur etiam
plus quam antea, & fit aurum perfectum:
Et ita duę qualitates Mercurij uictę sunt an¬
tequam fiat aurum perfectum. Ergò duae
illae qualitates quae antea solebant succum¬
bere ob frigus & humidum, nunc consu¬
munt alias, & calor & siccitas dominantur:
& hae duae qualitates quae primo succubue¬
rant, nempe calor & siccitas, cum incipiunt
se excitare, illud est sulphur: & frigiditas &
humiditas eiusdem Mercurij est Mercurius:
& ita
Metallorum
generatio.