867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 807
duae: caphurae sesquidrachma. argenti spuma trita aliquantu¬
lum oleo foueatur, subigaturque. in hoc modicè cocto, cera lique
tur: mox seuum ceruinum: his paulisper refrigeratis terebinthina
additur. lento igni impositis pulueres cadmiae, vulgo lapidis ca¬
laminaris inspargentur.
EMPLASTRVM TRIPHARMACVM.
Olei librae tres: argenti spumae librae duae: aceti selibra. mix¬
ta redigantur in emplastrum. Carnem gignit in vulneribus, &
eadem conglutinat.
EMPLASTRVM ALBVM.
Olei communis librae duae: cerusae sesquilibra: cerae albae
vncię quatuor. coquantur, rediganturque in emplastri formam.
iuuat excoriata à calciamentis, vel alia ex causa. MATHETES, Quae
nam vocas post emplastra cataplasmata?
CATAPLASMATA.
GERON, Quae Graeci [GR]ἐπιπλάσματα[/GR], Vel [GR]καταπλάσματα[/GR] appel¬
lant. latini posterius nomen vsurpant. Est autem mistura ipso¬
rum vulgò satis cognita, & cum emplastris impropriè dictis, ma¬
gnam habent similitudinem. Chirugi hodie pulticulas quoque
vocant, quòd mollem spissitudinem habeant, & linamento,
aut stupa, aut lana excepta, emplastri modo extendi, vt adhaerere
possint. In hoc autem à pulticulis differunt, quòd hae farina qua¬
dam in oleo, aqua melle decocta constent: illa verò ex herbis vi¬
ridibus, radicibus earum, floribus, fructibus, seminibus contusis,
oleis, adipibus, farinis conficiantur. Atque istorum materia quàm
illa recipiunt, nunc decoquitur ex aqua, vel lacte, donec vel tota
ipsa consumpta, vel ad crassitiem molliusculam redacta fuerit:
postea colo traijcitur: tandem adipibus olea adduntur. inter¬
dum sine oleis, & adipibus parantur. Nunc cruda statim citra
vllam pręparationem ex herbis contusis, vel succis, & farina mix¬
ta affectis partibus imponi solent. MATHETES, Quo pondere &
modo? GERON, Plantarum, vel alterius materiae singulis fascicu¬
lis: olei, vel adipis singulae vnciae, vel sescunciae misceri debent.
MATHETES, In quem vsum? GERON, Doloribus leniendis, tumo¬
ribunsque concoquendis, vel digerendis maximè accommodata
sunt: deinde ad duritiem membrorum emolliendam, modò ad
humores, & flatus discutiendos: modò ad materiam abscessuum
maturandam, seu concoquendam: aliâs ad humores calefacien¬
dos, magísque ad refrigerandos, exiccandos, consumendósque:
aliâs ad extrahendos. Omnibus verò partibus dolentibus, aut
inflammatis cataplasmata accommodari possunt: si id quod prae¬
Cataplasmata
quid.
Pulticulae quo¬
modo à cataplas¬
matis differant.
Cataplasmatum
mixtura.
Cataplasmatum
vsus.