867
Cataplasmatum
species, seu diffe¬
rentiae.
Inflammationum
tempora varia po¬
stulant cataplas.
mata.
Quibus membri¬
astringentia, qui¬
bus non item con¬
ueniant.
Renes & thorax
nec astringi, nec
resolui multum
debent.
Lien primùm as¬
tringentia, dein¬
de digerentia po¬
stulat.
808 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
stare solent, & materiam ex qua constant, locíque affecti natu¬
ram consideremus. In mixtis autem affectibus etiam varia medi¬
camenta inijciuntur, vt emollientia cum digerentibus, vel haec
cum illis, quae dolorem leniunt, quemadmodum ex formulis
condisces. MATHETES, Cum igitur cataplasmata ad tot vsus vale¬
ant, indubiè etiam variae ipsorum differentiae, & species existunt.
GERON, Rectè sentis: nam vt inflammationes, quibus pe¬
culiariter adhiberi solent, quatuor habent tempora, ita quoque
cataplasmata pro singulorum ratione componi debent. Cùm
nim inflammationes, tàm interiorum, quàm externorum mem¬
brorum incipiunt, astringentium maior portio esse debet, digerenti¬
um minima. cùm autem increscunt, astringentibus nonnihil de¬
trahendum, digerentibus addendum est. in statu, & vigore ae¬
qualia, tùm astringentium, tùm digerentium pondera esse opor¬
tet. in declinatione digerentium maxima, astrigentium minima
erit facultas Quòd si alteram in singulis inflammationum tempo¬
ribus omiseris, nihil proficies. Nam si nullum astringens addi¬
tum fuerit, membra affecta eneruantur, resoluunturque, & fluxi¬
onibus magis sunt oportuna, praesertim principalia, qualia sunt
iecur & ventriculus. At si colon fuerit affectum aut alia intesti¬
na tenuia, aut musculi praecordiorum, aut peritonaeum, astrin¬
gentia nequaquam miscenda sunt cataplasmatis, sicut neque si
vesica, aut vterus inflammatione laborent, praesertim vbi non
amplius quid influit, neque humores superflui in toto corpore
sint reliqui. Renes autem, & thorax, si inflammationem experian¬
tur, mediomodo inter iam commemorata membra habent. ne¬
que enim multum astringi, neque tantum digeri ac resolui omni
no debent. Lieni inflamato per initia astringentia conueniunt, &
si corpus euacuatum fuerit, etiam digerentia. quia sanguis in eo
crassior, quàm in iecore existit, qui liberaliore astringentium
su adhuc magis crassescit. MATHETES, Primum itaque enumeres
quae interioribus membris affectis idonea existunt?
CATAPLASMA AD VENTRICVLI
dolorem.
Rosarum rubrarum pugilli duo: carnis cotoneorum, pal¬
mularum semuncia: absinthij pontici, iunci rotundi sicci, oenan¬
the, singulorum semi manipulus. ex vino rubro incoquantur:
deinde addantur polentae vnciae duae, ac rursus coquantur. po¬
stea mastichae drachmae duae, olei melini vnciae duae adijciantur.
CATAPLASMA AD IECVR INFLAMMATVM.
Mali cotonei vnciae duae: farinae ordeaceae, faenugraeci,
singulorum pugilli duo. in aqua decoquantur ad cataplasmatis
formulam. vel,
Aliud