867
Oleum chamemae
linum loco epithe¬
matis impositum.
Ad erysipelas.
Tharacis epithe¬
mata qualia.
828 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
dei. Ideo epithemata ex istis confecta, intenta remittunt, & respi¬
rationem augent, quae magnam vim habent, sudorésque exci¬
tant, & ne febres illae squalidae in hecticam mutentur, prohibent.
Caeterùm post sanguinis missionem, & totius corporis purga¬
tionem, in statu potissimùm, cùm omnia sunt saeuissima, applica¬
ri debent tepida, & saepiùs mutanda, ne calefacta corpus incendant.
EPITHEMA AD FEBRES ARDEN¬
tes, & siccas.
Ordei mundi dimidius pugillus: quatuor seminum frigidorum
maiorum contusorum, singulorum vnciae duę: florum violarum
pugillus: nymphaeae dimidius pugillus. In decocti iuris colati li¬
bris tribus, olei amygdalarum dulcium, & violarum singulorum
vncias tres diluito, commixtis omnibus fiat epithema, quod toti
thoraci applicetur. subinde autem eo vtendum est manè & vesperi
OBSERVATIO.
Oleum chamaemelinum in febribus ab obstructione ortis,
vino albo permixtum, pręcordijs (epithematis modo) impositum,
concoquit, obstructiones cutis soluit, sudores elicit. Idem prae¬
stare potest oleum amygdalarum amararum, modo inferiori
ventri superimponatur, aut ventriculo ad vomitionem ciendam
ante accessionem.
EPITHEMAAD FACIEI, VEL ALIA¬
rum partium erysepilata
Ex aceto & aqua dulci, vel rosarum, vel plantaginis, vel myrti,
vel nymphęę paratur. nec non ex succis epithema in idem efficax
fieri potest, aceto & aqua permixtis, vt mensura maior fiat, & ne
illi nimium spissi sint. sic autem panni rari tingantur & imbuantur.
postea applicentur. Magis autem hi refrigerant, quia medicamen¬
tum ab aëre refrigeratur, & calidi illi vapores à parte affecta eua¬
porant. Summatim quoties facies inflammatur, aut alia calida af¬
fectione laborat, epithemate vtendum est,
OBSERVATIO.
Remedia nimis refrigerantia, thoraci adhibenda non sunt,
nisi multus feruor, aut inflammatio insperata fuerit. imò ne sic
quidem lintea, aut spongias frigido liquore madentes diutiùs ei
adhaerere sinemus, ne respirationi, & voci noxam inferamus.
EPITHEMA AD CALIDAMIECO¬
ris intemperiem.
Aquam cichorij, rosarum, intybi, solani, singulorum vnciae
tres: aceti rosacei vncia: pulueris electarij diatrion santalon drach¬
mae duae: spodij sesquidrachma. mixta omnia regioni iecoris, quo
dixi modo, admoueantur.
Obserua¬