867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 829
OBSERVATIO.
Earundem herbarum decocta, etiam aquarum loco, inter¬
dum visceribus accommodari possunt. Sin autem iecur non so¬
lum calida temperie, sed etiam obstructione laboret, epithema
hoc pacto praescribes.
EPITHEMA AD IECORIS OBSTRV¬
ctionem & calorem.
Cichorij cum radicibus, vulgò cùm toto dicunt, intybi re¬
centis, eupatorij Galeni, hoc est agrimonij, singuli manipuli: absyn¬
thij manipulus dimidius: florum cichorij pugillus: quatuor semi¬
num frigidorum maiorum & minorum, singulorum sesquidra¬
chma: cyperi drachmae duae: lupinorum drachmae tres: santalo¬
rum omnium, singulae drachmae: iunci odorati drachma semissis.
Hęc omnia in sacculum coniecta ex octo aquę vncijs, vini, & ace¬
ti, vtriusque vncijs duabus. in vase fictili cooperto simul ad ignem
inferuescant, & epithematis modo applicentur. Prosunt ista mor¬
bis ex obstructione contractis, & ijs vitijs, quae illos commitari so¬
lent, nempe fluxui, vt vocant Hepatico, qui magna ex parte per
circuitum redire solet: nec non ad malum corporis habitum, quem
20 iecoris intemperies, & obstructio peperit: item ad humorum
vitia, & ad schyrri initia: quę si iam apparuerint, relaxantia emol¬
lientibus addi debent. MATHETES, Qua de causa stomacho epi¬
themata, & quae imponi solent? GERON, Non vna, sed triplici.
Primùm corroborandi eius gratia, ne recrementa aliundè missa
in se recipiat: atque tunc ex astringentibus componi, non autem
prius quàm corpus euacuatum sit, imponi debent. Deinde, ob
materias humorum, quae iam tunicis ipsius impactae sunt, discu¬
tiendas, digerendásque. atque ea partim discussorijs, partim emol¬
lientibus constare debent, ita tamen, vt etiam quae ipsius robur
conseruent, admisceantur. Tertiò, ob dolores eius sedandos, qui
tunc pro causarum ipsorum natura, & conditione, curationem
ex contrarietatis lege postulant. MATHETES, Apponas singulo¬
rum remediorum formulas, ac primùm eorum quibus ventricu¬
lus ob humorum influxum vindicetur, & tutus ab inflammatione,
abscessuque reddatur.
EPITHEMA AD VENTRICVLVM.
corroborandnm.
GERON, Rosarum rubrarum pugilli duo: plantaginis vtri¬
usque manipulus dimidius: absinthij commae manipuli tertia pars:
omnium santalorum, singulorum drachmae duae: coralli rubri dra¬
chmae tres. omnia sacculo imposita ex aqua cum momento aceti,
cui aliquid vini adiectum sit, coquantur: linteum duplicatum
Ad obstructio¬
nem in calore ie¬
coris.
Epithematum
vsus in obstru¬
ctione.
Ventriculi epi¬
themata.
Epithema ad sto¬
machum corro¬
borandum.