867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 851
remedia nihil profecerint. nam plerique morbi etiam grauissimi,
qui alijs nullis auxilijs tolli possunt, saepè discutiuntur, inuetera¬
ti autem magis quàm recentes: vnde etiam olim sacra veteribus
sunt appellata. MATHETES, Prosúntne quęlibet balnea omnibus
corporis vitijs? GERON, Minimè gentium, sed singula suis naturis
morbísque conferunt, vel incommodant, id quod optimus quis¬
que medicus dijudicare potest: sed cum de illorum origine, natu¬
ra, & vsu peculiarem librum aliàs conscripserim, pauca hic tan¬
tum de aquę dulcis balneo, lacunico, insessu, lixiuijs, & pedum lo¬
tionibus apponam. MATHETES, Quae dulcis aquae, vnde balnea
fiunt, species atque differentiae existunt?
BALNEA DVLCIS AQVAE.
GERON, Prima pluuialis principem locum obtinet: hanc
sequitur fluuialis, non infecta alumine, aut creta, quam flumina
quaedam continent, redduntque illam viscosam, & pinguem, vt quę
meatus magis obstruat, quàm penetrat, resoluatque: tertia post
illas duas censetur, quae ex optimis fontibus petitur: quarta quae
ex puteo hauritur: postrema, quae ex paludibus, & lacubus sumi¬
tur. MATHETES, Quot genera balneorum ex his aquae speciebus
fiunt? GERON, Duo, vnum ex aqua simplici tantum per se cale¬
facta: alterum ex herbis, & alijs rebus adiectis. MATHETES, Quis
primi vsus existit? GERON, Toti corpori ad sordes abstergendas:
intemperiem corrigendam: dolores mitigandos: lassitudinem le¬
uandam, & cutis vitia exterenda conducit. Veteres corpora ante
balnearum vsum in aedificijs quibusdam contiguis praeparare ad
ea solebant. Primum illud nostri tepedarium, Gręci apodytirion
vocabant, quòd vestes in eo temperatè calido exuerent. Se¬
cundum calidarium, laconicum, vel sudatorium, Galenus à sicco
fornice camerato xiróthylon, alij pyriatirion, vel hypokauston
appelsant, vt quod ignis subiectus, accensusque vapores calidos, &
siccos, sudoribus eliciendis idoneos excitet. In hoc aedificio cor¬
pora oleo vngebantur, molliebanturque, ut lauationi fierent aptiora,
quae in solio aqua temperata pleno perficiebatur: ex hoc inter¬
dum in aliud labrum frigida aqua repletum descendebant.
trunque solium Gręci nunc emphasin, nunc dexamenin, nunc pye¬
lon: barbari tinnam nuncupant. Post vsum balnei, ęgri duceban¬
tur in domum extergendis sudoribus dicatam. Apud nos hodie in
tepidario quidem vt illi, vestimenta exuimus, in calidarij aëre de¬
sudamus, quem vapores vel sicci ab igne accenso sublati, vel hu¬
midi ex herbis in vase aliquo decoctis, aut aqua super candentes
calculos respersa pariunt. Hinc quidam illud balneum aërium, aut
SS 4
Vsus balncarum
ex aqua duplici,
Aedificiorum ad
balnea factorum
specis.
Tepidarium.
Calidarium.
Solium ex aqua
frigida.
Tinna.
Aedificium quin¬
tum abstergen¬
dis sudoribus di¬
catum.
Sudatoria hodi¬
erna.