867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 853
guisque, & si minùs quàm par est, exerceatur, moderatus eius
sus laudatur, ita tamen, vt virium ratio habeatur. Immodera¬
tus autem, sicut etiam largior missio sanguinis, vires resoluit, cor¬
pus in frigidam intemperiem deducit, natiuum calorem extra¬
hens: atque hinc etiam morbos auget: minùs item, frigido & sic¬
co temperamento praeditis vtilis est. Nam hi saepè in extremam
siccitatem, aut marcorem inde perueniunt. Idem periculum, aut
majus imminet aegro, si calidus & siccus, gracilis, modicique san¬
guinis particeps fuerit. Quòd si vna tantum in parte vitium exi¬
stat, corpore toto vacuo & puro, facilior erit curatio. Hoc autem
obseruandum sudationem in cauernis, quarum suprà memini,
calidis temperamentis omnibus esse insalubrem. In Germania
nostra, tepidaria, aut sudatoria communia talium laconicorum
loco habentur. Licet hic in lauacri aëre, aut hypocausto conti¬
guo aliquandiu immorari, vnde corporis meatus adaperiantur,
antequàm in aquàm descendatur. MATHETES, Quid solium dul¬
cis aquae proficere potest? GERON, Temperatum natura, humi¬
das & moderatè calidas facultates obtinet, familiare infantibus
& pueris: nam cùm calori ipsorum respondeat, alimenta ad mem¬
bra trahit, eáque crassiora efficit, & corroborat, vnde etiam bis
illi quotidie lauari saepenumero debent. non autem diutiùs, quàm
dum rubere incoeperint. Nec non senibus, in pluribus ipsorum
excrementis discutiendis confert, quae aliàs ob virium imbecilli¬
tatem propellere nequeunt. Et cum ea salsa sint, dulcedine sua
contemperat. iam mulieribus quoque ob excrementicios humo¬
res ex vsu est. Temperato autem homini, non ad superfluos hu¬
mores resoluendos, quibus carer, sed ad sordes corporis, sudorem
& puluerem abstergendos idoneum est. quae necessariò cuiuis
etiam sano obueniunt: magis autem sanguineo, qui multum su¬
dat, & grauiter olet. Qui ergo neglectis exercitijs copioso vtun.
tur alimento, & multa recrementa in extima corporis regione
congregant, sudántque plurimùm, ijs tale balneum non solum
vtile, sed etiam necessarium: cum eo tamen, vt utraque concoctio
prius sit absoluta, & ratio totius corporis habita. Praeterea soli¬
um illud corpus emollit, vomitum facilem efficit, partes intentas
& induratas resoluit, humores liquat, concoquit, omnes superua
caneos & inutiles, qui aut in carne, aut in solidis partibus conti¬
nentur, praecipuè cuti subiectas euacuat: vocem iuuat: lassitudi
nem discutit: maxime si oleum aquae mixtum sit, calorem mode¬
ratum conciliat, intemperiem inaequalem corrigit, somnum pro¬
mouet, praesertim si caput perfundatur. calorem & squalorem, si
ex itinere ac in solatu prouenerit, remittit, nisi quis diutiùs in eo
Immoderatus
laconiti vsus
quibus obsit potis¬
simùm.
Solium dulcis
quae, siue lauatio
Temperatum bal¬
neum.
Quousque laua¬
dum.
Temperato homi¬
ni quid balneum
conferat.
Balneum ex
qua, oleo mix¬
to quibus ex vsus sit.