867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 857
GERON, Inter sanos quidem pueris, crescentibusque alijs: item
mulieribus & senibus, nec non omnibus gracilibus & imbecillis.
In illis quidem incrementum retardat, in his calorem natiuum ex¬
tinguit: in alijs putridas febres, & biliosas affectiones excitat. nam
cum ex eo meatus corporis obstruantur, transpiratio recremen¬
torum prohibetur: ob quàm humores putrescunt, & membra
principalia debilitantur. Adhaec frigidum solium pectori infir¬
mo obest: vocis raucedinem, & tussim inducit: cor etiam & sto¬
machum praesertim imbecillum offendit, sicut fortem iuuat. In
testinorum autem dolorem, & tenesmum parit: renes infirmos fri¬
gidósque, & vterum laedit: menstrua sistit. Inter morbos autem
primùm frigidis & humidis, deinde etiam febribus hecticis, tum
quae iam in marcorem transierint, noxium est. Qui vel laconico,
vel solio vti velit, primùm curabit, vt si corpus humorum copia
repletum, aut viciositate infectum sit, euacuetur pro virium & af¬
fectus ratione: alioqui fluxiones, & ex his podagram, aliósque
morbos experietumr: aut eos, si antè fuerint, augebti. sin autem in
temperies sola vrgeat, aluus tantum deijcienda est. Caeterum la¬
conici vsus, cum per se adhibendus, principio hyemis, & veris
conuenit, alioque anni tempore, cum nec magnum frigus, nec in¬
gens aestus est: idque in sanis corporibus, quae exercitia solita in¬
termiserint, & copiosis cibis indulserint, modo nulla subsit cru¬
ditas. quando autem aeger in eo ad solium praeparandus sit, ipsa
rei necessitas indicabit. Solij verò temperati, aut calidi vsui, ver¬
aestas, & aliqua ex parte autumnus conuenit: sed frigida tempe¬
stas, quandocunque fuerit, ei aduersatur. Porro calida ista in so¬
lijs lauatio cum ad frigidam velut praeparamentum in corporibus
affectis existat, his idoneo tempore accommendari debet. In flu¬
uijs non quolibet anni tempore corpus lauandum est, sed aestate,
cum feruentissima est, die etiam fereno, circa meridiem, quando
sol maximè vrit. In aegris autem solium frigidum congruit, quan¬
do occasio se obtulerit. siquidem aërem arte possumus, si vel cali¬
dior vel frigidior est, corrigere. MAT. Quibus diei horis balneo
vtendum est? GERON, Quando cibi pridie assumpti concoctio tùm
in ventriculo, tùm in iecore absoluta apparet. MATHETES, Quibus
notis? GERON, Si nulla tensio in praecordijs, nec grauitas sentia¬
tur, nihilque stomachus acidum, aut nidorolentum, aut cibi qua¬
litatem, aut foedum aliquid eructet: alui autem deiectio, & vrinae
pro assumptorum ratione respondeant, sicut antea exposuimus.
MATHETES, Quo morbi tempore lauandum aegris, quid ante
balneum, quid in eo, & quid postea agendum est? GERON, Qui¬
bus vitijs balneum vtile est, ijs tunc conuenit, quando conco¬
TT
Increscentibus.
Senibus.
Pectori infirmo.
Voci.
Cordi & stoma¬
cho.
Intestinis.
Quamodo &
quando balneis
dulcis aquae vten¬
dum.
Laconico quan¬
du vtendum.
Solij tempus ido¬
neum.
Quibus horit
quotidie lauan¬
dum.
Quo morbi tem¬
pore lauandum.