867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 859
vbi tertio balneo non opus est, longius fiat interuallum. MATHE¬
TES, Quid à balneo agendum est? GERON, Non statim cibus,
aut potus sumetur, sed tempore aliquo interposito, donec pertur
batio ex illo orta sedetur, quod etiam à labore est necessarium.
Nam vinum si protinus bibatur ante alios cibos & potus, caput
tentabit: frigida tum per se, tum etiam cum illo pota, principum
membrorum uires corrumpit: imò saepè totum corpus resoluit,
vtpote neruis inimica. Egressus igitur balneum, corpus pannis li¬
neis probè inuoluet, ne articuli, caput, aut quoduis membrum
ab aëre externo offendatur? deinde in tepidario, aut cubiculo ca¬
lidiore abstergatur: si cutis sordida & pruriens, asperis, idque ce¬
leriter, vndique & multis simul manibus, ita tamen, vt ab ingre¬
diente aëre tutus sit: mox in lectum calidum conscendet, ibique
sudabit aliquandiu, deinde mollibus linteis, aut spongijs siccis ab¬
stergetur. In primis autem caput exiccandum est. nam si recre¬
menta eius ob cutem astrictam non exhalent, offendetur. His sic
ordine peractis, cibus primùm sorbilis, vt iuscula, deinde solidi¬
or dari debet: nunc largior, nunc parcior, pro virium, morbi, con¬
suetudinis, aëris, & temporis ratione. at cum alijs in rebus, tum
in balnei vsu mediocritas seruanda est. nam frequens balneum
calidum, siue humidum; siue siccum, corpora emollit, eneruatque:
immoderatius autem febrim etiam continentem excitat, natu¬
ram digerit, soluitque, vnde animi viriumque defectio, denique
mors consequitur. Nam cùm aër calidus non solum ore, sed eti¬
am toto corporis ambitu attrahatur, cor refrigerio destituitur,
eóque suffocari cogitur. Frigidi autembalnei immoderatio rigores
neruorum, conuulsionésque parit, & tandem natiuum calorem
extinguit, in quo vita consistit. MATHETES, Cur hodie medici
in febribus curandis, non vtuntur balneis, quae tamen veteres
tanquam singularia illis remedia adhibuerunt? GERON, Cùm ho¬
mines intemperantiùs hodie viuant, & cibos ad oblectationem
magis quàm ad sanitatem tuendam praeparent, humores eorum
ad fluxum & putredinem oportuniores existunt, eòque balneo¬
rum vsu facilè in abscessus conuertuntur. Quare illis vti non so¬
lùm in declinatione febrium, sed etiam in ipsis finitis periculo¬
sum est, imò infoeliciter putridis, si aegri intemperantes sint, adhi¬
beri solent: sin autem bona victus ratione vtantur, & corpori
niuerso primùm prospexerint, quo decet modo, forsan non inu¬
tile balneum etiam hodie in febribus esse poterit. MATHETES, Fa¬
cilia paratu sunt ista balnea, fiuntne etiam alia ex herbis aquae in¬
coctis, vt saepè aliâs à mulierculis didici? GERON, Non solum ex
herbis, sed etiam radicibus, seminibus, corticibus, & alijs. MA¬
TT 2
A balneo quid
gendum.
Vinum a baluee
statim potum.
Aqua srigida po¬
ta à balneo.
Post balneum
quomodo corpus
tractandum.
Cibus quando &
quis captandus à
balneo.
Mediocritas ser¬
uanda in omni¬
bus.
Balneum immo¬
deratius calidum
periculosum.
Frigidi balnei
immoderatio.
Cur balnea hodie
exoleuerint in fe¬
bribus curandis.
Balnea ex aqua
simplici quibus
obsit.
Balnea ex herbit
& alijs rebus
quae incoctis.