867
Balneum ex her¬
bis incoctis ad in
temperiem cali¬
dam.
Succi herbarum
balneis infundi
Balneum ad mem¬
bra inflammata
& dura.
Balneum ad in¬
flammationem.
Balneum ad lassi
tudinem, tentio¬
nem & dolorem
mitigandum.
Balneum ad cu¬
tis vitia.
860 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
THETES, Quomodo, & ad quos affectus? GERON, Tam ad inter
nos, quam ad exteriores: ad calsdam quidem corporis intempe¬
tiem in hunc modum,
BALNEVM AD CALIDAM INTEMPERIEM.
Florum violarum, buglossi, cyrsij, singulorum pugilli
quatuor: nympheae pugilli duo. In aqua coquantur, quanta bal¬
neo satis esse potest. Rectè interdum succi illarum aquae cali¬
dae commiscentur. Qui autem hoc balneo cum fructu vti ve¬
lit, primùm in aquae tepidae solium descendat, vt meatus abster¬
gantur, aperiantúrque: deinde in hoc, quod herbis constat, in¬
grediatur. MATHETES, Possúntne aliarum herbarum succi in
undem vsum balneo infundi? GERON, Indubiè, vt solani, cucur¬
bitae, melonum, singulorum circa selibram. quòd si aeger hecti¬
calaboret, vnguento rosaceo secundum balneum illinatur, ne ha¬
bitus corporis digeratur. Sin autem frigidam lauationem ferre
nequeat, quae aliâs in huiusmodi morbis calidam sequi debet, ad
misceantur balneo, folia salicis, myrti, vel horum penuria, aqua
rosacea, vel myrtea. non parum enim aegri offenduntur, si ex sola
aqua calida lauentur.
ALIVD AD INFLAMMATIONEM ET
duritiem membrorum.
Maluae domesticae, maluae syluaticae, meliloti, singulorum
manipuli duo: seminis lini vnciae tres: faenugraeci vnciae duae.
Ex his in aqua coctis balneum paratur.
ALIVD AD INFLAMMATIONEM CVM
adest fluxus.
Plantaginis, polygonij, foliorum rubi, singulorum manipu¬
li tres: malicorij vnciae duae. Haec in aqua coquantur, quantum
ad balneum satis esse putas.
AD INTEMPERIEM FRIGIDAM, LASSI¬
tudinem, tentionem & dolorem mitigandam.
Pulegij, origani, hyssopi, thymi, satureiae, singulorum mani¬
pulus: saluiae, foliorum lauri, rorismarini, chamaepytios, pyre¬
thri, singulorum manipulus dimidius. Haec vel omnia, vel plura
ex eis in aqua fontana vel vino mixta coquantur, quanta ad bal¬
neum satis est.
BALNEVM AD CVTIS VITIA.
Cùm crustae, & squamae durae cutem infestant, primùm ex
emollientibus, leuiterque abstergentibus ipsis: deinde ex his, & sic¬
cantibus: tandem ex eiusdem, & modicè astringentibus bal¬
neum pari debet.
Emolli¬