1343
PREFATIO.
Sed vt eo redeamus vnde digressi su¬
mus, authores viros doctos et vere philo¬
sophos tibi, amice Lector, nunc proponi¬
mus huius artis praecipuos authores. Et
primo loco philosophorum Pythagoricae
Synodisententias et quasi Aphorismos
damus, quibus si diligenter incubueris,
Deumque omnium bonorum datorem, vti¬
psi frequenter monent, rogaueris, non du¬
bito te & naturae secreta quamplurima
consecuturum, & desiderij tui compotem
futurum. Synodum hanc TVRBAM Phi¬
losophorum vocant, cuius duo exemplaria
typis excusimus, propter diuersam et no¬
minum, & sententiaru et ordinis ratio¬
nem; vt quisque quod sibi magis arriserit,
sequatur. In eam sequuntur Exercitatio¬
nes, quibus difficultates plurimae eno¬
dantur. Quibus Aurora Consurgens an¬
nectitur, quae philosophorum loquendi mo¬
dos, ambages, aenigmataet similitudines
aperit.