1343
PRAEFATIO.
aperit. Reliqua breuitatis causa praeter¬
imus: omnia verò ex manuscriptis exem¬
plaribus, vel nunquam edita prius, vel
meliora & auctiora damus. Quidque in
singulis tomis cotineatur, sequens à titu¬
lo pagina indicat. Nunc nobis orandus
es, vt hos nostros qualescunque labores
boni consulas, meliora forsitan à nobis ac¬
cepturus, si huius artis & in primis ve¬
ritatis amantes in comune consulere vo¬
luerint, nobisque communicare, quae aliàs
nullo suo emolumento, aliorum verò de¬
trimeuto apud illos perire possunt. Quod
dictum velim non tantùm in hac arte seu
scientia, quàm in alijs omnibus. Si enim
veteres sibi tautùm nati fuissent, scien¬
tiasque ac artes nobis caelassent; quid quae¬
so differremus à caeteris animan¬
tibus? His itaque grato ani¬
mo fruere. Vale.
)( 5