1343
4
TVRBA
est, & nihil densorum sublimi inest creaturae.
Ideoque & sole, & omnibus inferioribus est
creaturis rarior.
Inquit PYTAgoras: Dico Deum an¬
te omnia fuisse: & cum solus esset, quatuor
creauit numero simplicia, quae sunt quatuor
elementa, eiusdem essentiae, id est materiae,
diuersarum tamen formarum, hoc est, quali¬
tatum simplcium, quae ad inuicem conuertun¬
tur, è quibus iam creatis, omnia deinceps
creauit, tam sublimium quàm inferiorum,
quòd oportuit creaturas ex radice qua¬
dam extrahi, à qua multiplicarentur ad inha¬
bitandum mundo. Ideo ante omnia Deus
quatuor creauit elementa, ex quibus postea
quod voluit, creauit, diuersas scilicet naturas,
quarum quasdam ex vno creauit.
Ait TVRBA: Quae sunt illa Magister,
quae Deus sublimis ex vno creauit?
Et ILLE: Sunt angeli, quos Deus ex
igne creauit.
Et TVRBA: Quae sunt creata ex duobus?
Et ILLE: Creata sunt ex duobus, Sol,
Luna & stellae, nempe ex aere & igne. Ideo
sunt angeli, Sole & Luna & stellis lucidiores,
quòd ex vno singulari, quod est quartum
& omnium rarissimum creati sunt: Sol verò,
Luna & stellae, ex ignis & aeris composito
creati sunt.
Inquit