1343
PHILOSOPH.
5
Inquit Turba: Et coeli creatio vnde?
Et ille: Creauit Deus coelum ex aqua &
aere, ita coelum quoque ex duobus est compo¬
situm, ex altero rariorum scilicet aere, & alte¬
ro densorum, scilicet aqua.
Et illi: Magister perage dicta tua, & edis¬
sere de tribus.
Et ille: Ex tribus elementis Deus crea¬
uit volatilia, bruta animalia, ac vegetabilia,
scilicet ex aere, aqua & terra.
TVRba autem ait: Discerne haec Ma¬
gister.
Et ille: Quaedam creata sunt ex aere, &
terra: quaedam verò ex igne, aere, & terra. De
proximo, exemplo sunt volatilia, & omnia
spiritum habentia, de primo verò sunt exem¬
plo, vegetabilla. Omnia verò bruta ex terra,
aere & igne sunt: vegetabilia autem ex aqua,
terra & aere, nihilque habent commune cum
igne.
Et Illi: Dicemus tamen etiam vegeta¬
bilibus inesse ignem?
Etille: Verum dicetis: nam ex aeris ca¬
lore in eo abscondito, quemadmodum signifi¬
caui tenuem ignem aeri inesse, ignis illis inest
quia aeri inest ignis, & aer in vegetabilibus
De igne autem elementari per se loquendo,
non inest, nisi spiritum & animam habenti¬
bus. Ex quatuor autem elementis homo crea¬
a 3