1343
PHILOSOPH.
7
creaturę exeunt, quę preciosissimae etiam sunt.
Eorum autem elementorum quę coeunt, duo vi¬
dentur & tanguntur: duo verò non videntur
neque tanguntur. Quia si coniunguntur ea tan¬
tummodo quae videntur & tanguntur, pro¬
culdubio etiam reliqua commixta sunt, quae duo¬
bus prioribu. insunt: Aer enim de igne partici¬
pans, etiam cum aquacommune quid habet, si¬
militer & terram haec omnia in se complecti, su¬
prà est dictum. Quòd si aes nostrum, quod terra
est, aquae miscueritis, rem grandem efficietis.
Nam aere ipso nostro cum aqua maris imposi¬
to & cocto, terram ostendit, aquam imbibens, &
lia duo elementa in se complectens: quod signi¬
ficatur processu operis, contritione sc. & coagu¬
latione lapidis, statim ex his nummos fieri. Sed
quid vos singuli hac super re tractaturi & di¬
cturi sitis, audiam. Interim vbi nec ab insipientibus
agnoscatur, nec à filijs doctrinę ignoretur, ex¬
positionem incipiatis. & tu prior dic Aristenes.
ARIstenes ait: Huius operis clauis est nu¬
morum ars. Accipite igitur corpus quod vobis
monstratum est, ac in tabulas tenues coaptate:
deinde maris nostri aqua imponite, quę dum
regitur, Aqua permanens dicitur. Post imponi¬
te leui igne, donec tabulę confringantur, & fiant.
aqua, et Ethelię iungite, & lento igne simul assa¬
te, donec fiat brodium saginatum, & in suam Etheliam
vertite, donec coaguletur, & fiat numis varius,
a 4