1343
6
TVRBA
tus est. Intelligite igitur omnes, quòd omne
quod ex vna creauit Deus essentia, non occi¬
dit, aut moritur; nisi in die iudicij. Mortis
nim diffinitio, est compositi dissolutio: Incom¬
positi autem nulla est disiunctio. Ex duobus
autem, vel tribus, vel quatuor compositis,
numquodque compositum separari necesse est,
quae separatio mors est. Et scitote, quòd quic¬
quid ex solo igne simplici & tenuiss. creatum
est, id neque bibit, neque comedit, neque dormit,
sed quod ex spisso igne creatum est secus habet.
Inquit ARISLEVS: Magister, quia
ad posteritatis vtilitatem nos coadunasti, nihil
quidem vtilius cognitione elementorum ad
nostram notitiam peruenire potuit. At nunc
cuperemus de occulta sapientia, propter quam
excutiendam conuocati sumus, verba fieri.
Et ille: Dixi antè, quòd Deus omnia,
hoc est, quatuor elementa ex nihilo, deinde
ex his omnia creata eduxit, coelum, thronos,
angelos, stellas, mare; & omnia quae in eis
sunt. Et quia videmus quatuor illa elementa
ferè inimica inter se, ideo creaturę variae sunt:
Nam si ex eodem cuncta elementa essent crea¬
ta, vnius essent naturae, & conuenirent. Atta¬
men & illa quatuor sic vniuit & copulauit
Deus, vt pacem perpetuam obseruare necesse ha¬
beant: ita siccum humido, & calidum frigido
saepe miscetur, & conuenienter coit, & indo
crea¬