1343
12
TVRBA
ce, quòd humor primus est frigidus. Cauete
igitur ignem immoderatum, quia inimicus
est frigori. Ideo dixerunt Sapientes, vos sua¬
uiter regere oportet, donec Sulphur fiat in¬
cremabile. & ita scripsit filius Adae. Acetum
hoc corpus comburit & in cinerem vertit,
psumque corpus dealbat & congelat, fitque
nummus intensissimae albedinis. Coquite er¬
go lapidem donec diruatur, deinde soluite
rursus, ac aqua maris temperate. Et scitote,
quòd totius operis spes est dealbatio, cui ru¬
hor succedit: deinde perfectioseu continuatio.
SOCRates inquit: Scitote Turba, filij
doctrinae, Quod absque plumbo nulla fit tin¬
ctura, quod in eo consistit virtus operis.
Et prima quidem vis est acetum: Secunda ve¬
plumbum. Accipite ergo plumbum, quod
sit ex lapide qui dicitur Kuhul, & sit optimum,
ac coquite in aceto, donec niger & albus: De¬
inde nitri aqua ipsum terite, donec spissus fi¬
at vt pinguedo. Deinde coquite donec lapis
fat, intensissimo igne, & spssitudo corporis
diruitur aqua concepta. Attendite ergo super
ipsum donec lapis fiat, Quem terite, & rore
& sale, & aqua maris & pluuiae. Et si siccus fu¬
erit, (ui, residuum humoris velociter bibit,
quod est plumbum combustum. Augete igi¬
tur ipsum ne comburatur vlterius. Hoc au¬
tem Sulphur quod non comburitur, nuncupa¬
mus