1343
PHILOSOPH.
13
mus. Terite igitur ipsum aceto acerrimo 150
diebus, cauentes ne in fumum vertatur ace¬
tum & pereat. Hoc cognito quod demonstra¬
ui, nihil aliud est quam Opus mulierum, &
Ludus puerorum.
ZENON inquit: Scitote omnes huius
artis inuestigatores, quòd nisi lapidem hunc
dealbaueritis, eum rubeum facere non poteri¬
tis. Et scitote, quòd annus in quatuor diuidi¬
tur rempora, Primum est frigidae complexio¬
nis, Hyems scilicet. Secundum verò comple¬
xio est Veris. Tertium Aestatis: deinde quar¬
tum, in quo fructus maturatur, Autumnus.
Hoc itaque modo oportet vosnaturas rege
re, videlicet Hyeme soluere, Vere coquere,
Aestate coagulare, Atumno autem fructus
colligere, hoc est tingere. Hoc igitur exem¬
plo regite naturas tingentes: Sin autem, ne¬
minem nisi vos reprehendatis. Dicam tamen
plura de plumbo rubificando. Accipite aes
quod Magister sumere iussit, & ponite plum¬
bum cum eo, donec spissum fiat: congelate,
desiccate donec rubeum fiat. Hoc vtique est
plumbum rubeum, de quo dixerunt sapien¬
tes: AES & plumbum lapis praeciosus: mi¬
scete ea aequaliter, & assate cum eis aurum,
& si benè rexeritis, fit spiritus tingens in me¬
dio spirituum. Cum enim masculus foeminę
coniungitur, fit ipsa foemina non fugiens, & to¬