1343
PHILOSOPH.
17
gummi, venenum, acetum: deinde coruum,
taes vstum, aes nigrum, plumbum, serpentem:
deinde marmor, lapidem cristallum, Etheliam
albam, aurum, regem natum. Quidam à locon
vbi generatur aqua ipsa, nomen ei sumpse¬
rut: quidam à calore, quidam sputum Lunae:
quidam cor salis eandem nominauerunt.
inquit PANdulphus: Scitote omnes sa¬
pientiae inuestigatores; quòd aqua perma¬
nens, est aqua vitae munda: & quòd nullum
venenum tingens generatur absque sole & sua
umbra. Qui enim Sapientum venenum solo
& eius vmbra tinxit, ad maximum peruenit
ircanum. Si id intellexistis, o Turba, bene qui¬
dem: sin autem, operis vobis perfectionem
reitero. Accipite album mundum, quod ma¬
ximum est arcanum, in quo est veritatis tin¬
ctura, eiusque arenam quae facta est ex lapides
septies imbuite, quousque totam imbuat aquàm,
& vasis os fortiter claudite, quoniam ex eo ap¬
parebit lapis tyrij coloris. Sed cum receperitis
album mundum, & ceperitis septies eum im¬
bibere, tunc accipiatis de aqua residuarum par¬
tium antea conseruatarum, & sit ignis priorem
intentior, & sic imbuite corpus septies, donec
illae duae finiantur, seu deficiant duae tertiae
partes, easque omnes terrabibat: deinde ipsum
calido ponite igni, donec terra suum extra¬
hat florem, ac satis placeat.
b