1343
36
TVRBA
sulphur sole & rore regere, donec optatum
ueniat. Sciatis autem quòd de albare duplex
est, sicuti & rubeum facere: vnum in contri¬
tione, aliud in decoctione. Cauete insuper ne
ab aquis ea separetis, quò minus pereat ani¬
ma & corpus, quae duo in vase sunt.
EFISTES ait: Animaduertite filij
doctrinae, qualiter Hermes Philpsophorum
caput dixerit, cum docuit naturas commisce¬
re. Dixit enim: Accipite lapidem auri, & hu¬
mori commiscete (qui est aqua permanens)
suoque vasi imponite super leuem ignem do¬
nec liquefiat: deinde dimittite donec arescat;
& aqua cum arena se inuicem contineant,
tunc fiat ignis intensior, quousque arescat &
terra fiat. Hoc peracto, scitote arcani esse ini¬
tium. Hoc autem multoties facite, donec per¬
eant aquae partes duae, & colores vobis ap¬
pareant. Et scitote quòd dealbatio non fit ni¬
si decoctione, atque ob eam causam repetitur,
conterendo & imbuendo frequentissimè.
Iubeo autem ne simul aquam fundatis, ne
sir submergatur, sed paulatim infundite, teri¬
te, & desiccate, & hoc saepe facite, donec are¬
scat, & in puluerem expectati coloris vertatur.
BACAser inquit: O omnes huius ar¬
tis inuestigatores, scitote, quòd ad notitiam
& vtilitatem huius artis peruenire non pote¬
stis, nisi patienti & prolixo animo sitis. Qui
ergo