1343
PHILOSOPH.
37
ergo longanimis erit, libenterque patientia
fruitur, in tramite iusto huius artis meabit:
qui verò citius se putat ex libris nostris fru¬
ctum capere posse, fallitur, satiusque fuerat
non inspicere quidem, quàm vnquam conti¬
gisse. Libri enim nostri magnam iniuriam vi¬
dentur inferre his, qui solummodo semel, bis
vel ter scripta nostra legunt, cum intellectu,
omnique eorum studio frustrati, etiam (quod
pessimum est) opes, labores, & tempus, si quod
in hac arte insumpserunt, amittunt. Verunta¬
men qui curuat dorsum ad libros nostros le¬
gendos, eisque studiosè vacat, memoriam
nimumque adhibet & arrigit, nec est vanis im¬
plicitus cogitationibus, Deumque precatur, vt¬
Salomon, pro sapientia, non pro opibus lar¬
giendis, is in regno rex regnabit nostro inde¬
finenter, quousque moriatur. Deum igitur time¬
te ô inuestigatores: quod enim quaeritis, par¬
ui nequaquam est precij. Thesaurum enim
maximum, & munus Dei excellentissimum
queritis. Et cognoscite, ô inuestigatores, id
quod philosophi dudum intimauerunt di¬
centes, quod rectum non nisi errore discerni¬
tur, & nihil magis dolorem cordi generat
quàm error in hac arte & opere. Dum enim
quis putat se fecisse, mundum habere, nihil
in manibus suis inueniet. Vtcunque autem
philosophi opus, remque ipsam varijs nomi¬
c 3