1343
PHILOSOPH.
43
dem Natura naturam continet: continens
autem omnia terra est. Cum enim quatuor
naturae in coelum ascenderunt, rursus tan¬
dem descenderunt, ita vt ignis in aerem,
aer in aquam, aqua in terram incidat: finis
itaque totius operis puluis ac cinis sunt.
ACTOMANVS inquit: Philoso¬
phi de rubigine frequentissimè tractaue¬
runt: Rubigo autem fictum nomen est, non
verum. Dico autem vobis, quòd rubigo sit
secundum opus, quod ex solo auro fit, atque
ob id Irudinem vocauerunt: quia in sul¬
phureo aureo colatur, quemadmodum
rudo in aqua. Est igitur rubigo rubefactio in
secundo opere: in primo enim rubiginem fa¬
cere, est dealbare opus, in quo philosophi ius¬
serunt poni auri florem, & aurum aequaliter.
MVNDVS ait: De rubigine satis
tractatum est: dicam igitur de veneno. Vene¬
num non est corpus, quòd subtiles spiritus
tenuem ipsum spiritum fecerunt, & corpus
tinxerunt, & in venenum verterunt: quod
venenum philosophi asserunt omne corpus
tingere: atque ob id opinati sunt, quòd qui au¬
rum in venenum vertit, is ad propositum iam perue¬
nit: qui verò non, nihil effecit. Dico autem quòd
nisi igne res attenuetis, quousque illae res vt
spiritus ascendant, nihil dum perfecistis.