1343
42
TVRBA
sto. Oportet igitur vos illud spissum commi¬
scere veneno igneo, & putrefacere ac dili¬
genter terere, quousque spiritus fiat in alte¬
ro occultu spiritu, & tunc fit tinctura, quae
tingit omnia quae vultis.
Inquit PLATO: O vos magistri
peris, cauete cum corpora soluitis, ne com¬
buratis etiam: quia oportet coquendo ablue¬
re ea marina aqua, quousque totum eorum
sal in dulcorem vertatur, & clarescat ac tin¬
gat. Spiritu itaque separato à corpore, in
altero spiritu occultus, factus est vterque fu¬
giens: quod Sapientes expresserunt his ver¬
bis: Fuge, ianuam reserate non fugienti, Con¬
uertens namque sulphureum in spiritum si¬
milem sibi, fit vterque fugiens: Non fugien¬
tes autem similiter fiunt: quia per ignis inter¬
cessionem se inuicem amplexantur & con¬
tinent. Itaque accipite ea quae non sugiunt,
& iungite, & abluite corpus incorporeo, &
corpore carente, corpore solidate, quousque
vertatis ipsum in corpus, corporibus non fu¬
gientibus: & vertite terram in aquam, aquam
in ignem, ignem verò in aerem, & celate
gnem in intimis aquae, terram verò in aeris
ventrę, & calidum miscete humido, siccum
verò frigido: quia Natura naturam superat:
deinde verò Natura naturae congaudet: tan¬
dem